Latin
15.1 to 15.4
André Du Laurens, Historia anatomica 15.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium serratos dentes habentium, vt canes, lupi, leones. Ad quartum genus refert porQuae methodo cina; ad quintum simias. Omnis autem horum animalium sectio, non confusè, sed fectio institui debeat. methodo quadam aggredienda est, ideoque praescribendę sunt anatomicae leges. Leges anatoHęc ergo communissima lex sanciatur, vt à notioribus incipiamus, pręcedat mor micae. tuorum sectio eam quę viuorum est animalium, quia facilior notiorque. Frima. Secunda. Deinde, cum partium corporis alię sint internę, alię externę, primum in externis sese exerceant iuuenes; est namque externarum partium facilior, magisque Chirurgo necessaria cognitio. Tertia. Pręterea, cum partium alię sint solidę, vt ossa, cartilagines, vincula; alię carnosę vt musculi; ab illis inchoandum, quę aliorum sunt fulcra, sic ossibus musculi hęrent, ab illis oriuntur, in ea inseruntur, &sane ante Galeni tempora solebant veteres, in Alexandrina schola, adolescentibus cadauera resecata proponere, deinde integra corpora. Ad solidas autem partes accuratè dignoscendas, aptiora sunt senum &Quarta. gracilium corpora, quia excarnia paucoque adipe conferta. Ad hęc cum duplex sit sectio, vel partis à toto ablatę, vel toti adiacentis, prius administranda sectio parQuinta. tis à toto ablatę, quia facilior, quam secare toti adiacentem. Sed &cum in singulis partibus tria spectanda iubeat Galenus, structuram, actionem &vsum, debet anatomicus primum structuram inuestigare, mox actionem, tandem vsum. Sexta. Postremo, in sectione administranda duplex ordo obseruari debet. Alter, dum cadauerum suppetit copia: alter, dum deficit. Si plura adsint corpora, vasa tantum in vno conspicies: in altero musculos: in alio viscera sola; si vnicum habeas corpus, &cuncta velis inspicere, cadauer eligendum incorruptum, suspendio, stragulis vel aqua extinctum, cuius singulę partes ordine commonstrandę sunt. Est autem Anatomicus Anatomicus ordo triplex, dignitatis, situs, seu dissectionis &diuturnitatis. Dignitaordo triplex. tis ordo postulat, vt à cerebro omnium nobilissimo incipias. Situs seu dissectionis ordo, ea quę intuenti primo occurrunt, prius commonstrat. Quod si cadauer diu conseruare velis, ab illis partibus inchoanda sectio, quę putredini magis sunt obnoxię. Itaque imum ventrem prius seca, mox thoracem, dein caput, tandem artus. Hanc methodum in scholis §ionibus publicis obseruant anatomici omnes, dum in vno eodemque corpore omnia, aut certè quamplurima demonstrare volunt. Atque hęc prima est discendę anatomes methodus, inspectio scilicet, quę seDoctrinam actione comparatur.