Latin
15.5 to 15.6
André Du Laurens, Historia anatomica 15.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Potest etiam citra sectionem doceri anatome, idque aut viua natomicam quomodo comparare voce, aut scriptis; multa enim sola inspectione sciri nequeunt, quae describenda, vt poßimus. cur tot &tales sint musculi, cur talis figura, magnitudo, &similia. Euoluenda sunt ergo &veterum &neotericorum, qui in eo docendi genere excelluerunt, scripta. Scribendae aQui autem fuerint anatomes authores, sequenti capite declarabo. Caeterum, scribi natomes du& doceri potest anatome duplici methodo. Altera dicitur ἀναλυσεως seu resolutio plex methodus. nis, quae totum in suas partes resoluit, vt dum humanum corpus in quatuor praecipuas partes, caput, thoracem, ventrem, &artus secamus: has rursum minutius concidimus, donec ad simplicissimas peruentum fuerit. Altera est γενέσεως seu compositionis, quae ex similaribus dissimilares constituit, &ex his totum componit. Nos, in hoc opere Anatomico, vtramque methodum obseruabimus. Prioribus enim quatuor libris similares omnes particulas describemus, ex quibus totum coagmentabimus. Totum hoc libris sequentibus, in tres ventres &artus secabimus, in quorum descriptione, sectionis ordinem sequemur. Qui fuerint Anatomes scriptores: ac primum quid de ea Hippocrates. CAP. X.