Latin
150.1 to 150.4
André Du Laurens, Historia anatomica 150.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nerui non sunt immediata orgatia motus. Tria organa motus, cerebrum, ueritus, muscuritus, &quomodo. Elegans similitudoSensus pecul ἀreris. Communis racis à neruis. Tertius nertorum vsiri, ad secundum referri potest. Cur tactus da. tus animalilos. Actio neritorum. Vnus &idem neritus scutit c tons. Differentiae neritoriun1. A substanria Mollities neruorum è tribus pendet. Nulla pars sait Aristoteles tertio de historia animalium stupore, paralysi &conuulsione tentatur quae neruo caret: at stupor diminutio est sensus, paralysis sensus motusque priuatio, conuulsio inuoluntarius motus. Nolim tamen existimes, neruos motus esse organa immediata, id est, membrorum vastissimas moles contrahere, flectere &extendere; hoc enim soli musculo concessum est; sed hoc velim tibi persuadeas, varia esse organa motus, cerebrum, neruos, musculos: cerebrum appetentis &fictricis facultatis sedes, imperat, neruus imperium defert, musculus obsequitur: &vt eques habenis equum impellit, ita facultas animae appetens in cerebro pro tribunali sedens, neruis quasi habenis, musculos equis simillimos mouet. Sensum porrò impertiuntur nerui &peculiarem vnico organo; &communem multis partibus: peculiarem visus, oculis: auditus, auribus: odoratus, naribus: gustatus, linguae: tactus, ori ventriculi &pudendis; ori ventriculi, ad appetentiam animalem, quę fit suctionis sensu, sola enim hęc pars reliquarum omnium exhaustum &suctum sentit: pudendis, ad voluptatis illecebras, vt eo libidinis cestro percita animalia, in amplexus venereos ruant. Communis autem tactus, quo tractabiles qualitates primarias &secundarias percipimus, per vniuersum fere corpus &membralias diffusus est: sed cutis quia membranarum omnium est temperatissima, &ea praesertim quae summam manum integit, tactus iudex &aestimatrix censetur. Agnoscit Galenus tertium neruorum vsum, vt eorum opera quaecunque partibus molestiam noxamque inferre possunt sentiantur: sic intestinis &organis nutritioni dicatis nerui sunt dati. Sed hic vsus ad priorem referri debet. Quaecunque enim intestina, aut alias partes vellicant, ad primarias aut secundarias qualitates quae tactum feriunt sunt referenda.