Latin
150.5 to 150.7
André Du Laurens, Historia anatomica 150.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et tactus ob id praecipuè datus est animalibus, vt eius opera se continuò conseruent declinentque ea quae vel vnitatem naturae ac temperamenti subitò &violenter destruunt, vel continuitatem partium aut contiguitatem soluunt. Habent etiam nerui praeter vsum, actionem animalem: afficiuntur enim ab obiecto, ideò molles ad sensum, deri ad motum aptiores sunt. De neruorum differentiis. CAP. XV. NICAM, si verum amamus, statuere oportet neruorum differentiam: nec alios motui, alios sensui, destinatos esse existimanum: vnus enim idemque neruus, eadem mouendi &sentiendi facultate est praeditus, sed pro varia partis in quam inseritur sconditione, nunc sentit, nunc mouet: sentit, si in sensiles partes: mouet, si in organa motus feratur. Variae tamen clarioris doctrinae gratia neruorum differentiae constitui possunt: quae à substantia, magnitudine, vsu, ortu, insertione, textura &ductu petendae sunt. A substantia, vel his quae eam consequuntur; nerui aut molles sunt, aut duri. Mollitiei, aut duritiei ratio ad tria referri debet, ad ortum, vsum &ductum. Ratione exortus, qui à cerebro oriuntur, molliores sunt, qui à spinali medulla, duriores, quia cerebrum medulla est mollius. Si vsum spectes, qui sensui sunt destinati, molliores esse debent; qui motui, duriores, quia motio actione, sensio passione perficitur: at mollia facilius recipiunt. In ductu, longitudo, rectitudo, obliquitas &corporum contactus obseruari debet: quo longius à cerebro absunt nerui, eo sunt duriores, quo propius, molliores: si obliquo &anfractuoso ductu ferantur, duriores sunt: si rectà Hosted inserantur, molliores: si durum attingant corpus, vt ossa, cartilagines, membranas, 2. A magniduritiem comparant. A magnitudine, nerui alij maiores, alij minores, pro actiotudine. nis dignitate, intensione &vsus assiduitate; sic optici amplissimi sunt.