Latin
155.5 to 155.7
André Du Laurens, Historia anatomica 155.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ibi est principium motus, vbi inest appetitus, tertio de anima, at in corde est appetentia: nam laetitia, tristitia, spes, motiones sunt cordis, in quibus consistit appetentia persequendi aut fugiendi: Si in corde facultas est appetens &mouens, ergo &organum tale est neruus. Praeter Tertia. ea cùm vehementem motum perficere volumus, spiritum, quem inspiratione accepimus, retinemus: at quid faceret huiusmodi nixus circa cor, nisi continuus esset à corde meatus ad Quarta. organa motus, per quem spiritus multus intromitteretur? Quin etiam cor exquisitissimo sensu est praeditum, nec grauiorem noxam fert, cerebrum omnino est insensile. Adde quod Quinta. ligatis carotidibus, quae sunt arteriae à corde prodeuntes, fit sensus vt &motus interceptio, hinc caros &apoplexia: &Aristotel. lib. de somno, Quibus venae intercipiuntur, insensiles fiunt. In syncope proprio cordis affectu, praeceps facultatum omnium lapsus percipitur. Si Sexta. itaque cor sensus &motus author est, neruorum etiam, quae sensus &motus sunt organa, principium dici debet. Altera Peripateticorum ratio à substantiae similitudine desumpta est. Septima. Vasa ferè omnia cordis, vt aorta &arteriosa vena, dura sunt ac neruea, &vterque cordis sinus innumeris propemodum neruulis ac fibris nerueis confertus apparet. Postremo, certissi. Octaua. V ij Hosted mum est cor prius generari &conformari quam cerebrum: at per cordis substantiam sextae coniugationis neruulus disseminatur, antequam cerebrum constructum sit, non ergo à cerebro oriuntur nerui, sed à corde. Sunt qui Aristotelis sententiam ita interpretantur. Plures quiSententiae dem in cerebro neruorum riuulos apparere, sed eorum omnium fontem &scaturiginem esse ACristotelicae interpretario.