Latin
156.1 to 156.4
André Du Laurens, Historia anatomica 156.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cor; itaque ex basi cordis neruulum exilem admodum ascendere ad cerebrum putant, ibi posthac multiplicari, vt maxima sit &penè incredibilis foecunditas cerebri; quippe quod, cum vnicum ob cordis perexiguam molem suscipiat neruum, septem statim de se promat &pandat neruorum paria: adeo vt neruorum radix in corde sit, propagatio autem &exercitium magis luceant in cerebro. Sic ex montibus parui scaturiunt fontes, ex quibus tandem latissima flumina propagantur: sic optici nerui dum crystalloidem attingunt expanduntur, &in tunicam reticularem abeunt; sic venae &arteriae vmbilicales in exortu simplices, tandem Ovinis Auiextra vmbilicum per chorion sparsae, innumeris fruticantur ramis. Princeps Arabum Auicermacenna, de neruorum exortu varia sentire videtur. Nam tertio de animalibus, Aristotelis Erasistratus. sententiam tuetur, at fen prima primi neruos omnes à cerebro deriuat. Erasistratus iunior, vt scribit Galenus cap. 3. lib. 7. de placitis Hippocratis, &Platonis, neruos à cerebri membranis ortum ducere existimauit, fortasse externam tantum neruorum substantiam, quae membranea est, animaduerterat, verum aetate prouectior vsuque rerum doctior, &interiorem nerAuerrois uorum substantiam mollem ac medullarem intuitus, à priore sententia disceßit. Auerroes, opinio. cor neruorum vult esse principium mediante cerebro. Aponensis à corde tanquam radice &Alia opinio. formali principio oriri neruos putat, sed cum medio à cerebro. Alij pro Aristotele cor primum esse motus, sensusque principium, ideoque etiam neruorum, existimant; sed cerebro vtiad sensuum commoditatem, quia caloris agitatio officium sentiendi intercipit, &cerebrum sua frigiditate temperiem illam sanguini &spiritibus conciliat. Medici neruos omnes à ceMellicorum opinio. rebri substantia, aut eius vicaria medulla ortum ducere, &cerebrum neruorum esse principium; tum γενέσεως, id est, originis, quia eadem cerebri &neruorum substantia est; tum διοικήσεως, id est, dispensationis &officij, quia animalis spiritus à cerebro in neruos inHippocratis fluit, contendunt. Hoc primus omnium voluit Hippocrates, lib. de oßium natura. νεύρων ἐκφυaut merit.