Latin
16.5 to 16.6
André Du Laurens, Historia anatomica 16.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
A prima ceruicis vertebra ad septimam vsque, figuram habet λορδὴν, id est, introrsum inclinantem, vt oesophago, &arteriae asperae substernatur. A prima dorsi vertebra ad duodecimam vsque, figuram habet κυφὴν, id est, extrorsum protuberantem, vt organis respirationi dicatis, cordi quippe ac pulmonibus, amplior relinquatur capacitas. Lumbi introrsum inclinant; os autem sacrum ἰθύκυφον, cum rectitudine extrorsum protuberat, vt amplio: hypogastrij relinquatur capacitas, quae vesicam, rectum intestinum &vterum contineat. Reliqua eodem modo persequitur. De Cartilaginibus, vinculis &membranis, quaedam sparsim tradidit. De venis multa, eaque obscurissima, scriptis mandauit, libris de locis in homine, de sacro morbo, de olium natura, &secundo epidem. Ac primum venae cauae (quam ἡπατικὴν, id est, IecoraVenae cata riam vocat) ascendentem &descendentem truncum, eleganter describit, sect. 4. lib. descriptio. secundi Epidem. Iecoraria (inquit) per lumbos ad magnam vsque vertebram deorsum fertur; ex hepate verò sublata per diaphragma, correcta, deinde iugula petit. Peculiarem autem venarum historiam, id est, exquisitam ramorum diuaricationem, &si accurate non delinearit, nihil tamen eorum, quae ad medendi vsum spectant, videtur ignorasse. Nam venarum omnium, quas Medici secare solent, meminit.