Latin
16.1 to 16.4
André Du Laurens, Historia anatomica 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
IPPOCRATEM COVM, tanquam oraculum Graeciae &numen aliquod venerandum, coluit antiquitas; is enim rudi adhuc &nascenti Medicinę maximum incrementum prębuit, rerumque omnium, quę amplissimo illius campo continentur, seminaria nobis reliquit, tanquam bonus agricola, sed omnia satis επου obscure, &velut ανιγματωδῶς, vt tot sint ferè in eo effata, quot nomina. Non erat ante Hippocratis tempora, explorata Anatomica cognitio, nulla extabant ea de re veterum scripta; primus ille diuino afflatus numine, &sua fretus μεγαλοψυχίᾳ, multa, quae ad artem Anatomicam spectabant, publicis consignauit monumentis. Dicam ingenuè fremant licet omnes) nihil ferè eorum, quae ad artis vsum spectare videntur, ignorasse Hippocratem. Cum enim duplex sit Anatome apud Galenum, secundo de anatomicis administrationibus; Altera vtilis, quae ad vsum medicum est necessaria; Altera supra vsum artis, quae ornamenti &voluptatis plus affert quam vtilitatis, superabundantem vocat, illam accuratè &eleganter descripsisse Hippocratem, demonstrare aggredior. Partium aliae sunt similares, alię dissimilares. Similares sunt ossa, cartilagines, vincula, membranae, venae, arterię, nerui; de quibus multa, eaque pręclara, scriptis mandauit: Ac de ossibus quidem in vniuersum, qualis sit eorum natura, quis modus generationis, quae causa materialis, efficiensque, quis vsus, libris de ossium natura, de carnibus, &de natura puelli, aperuit. Materiam his verbis descripsit, vbi pinguis plusquam glutinosi extitit, ossa formata sunt. Efficientem causam ita delineauit. Ta οσέα σκληρύνεται ὑπὸ τῆς θερμῆς πηγνύμενα, id est, ossa à calore densata resiccantur. Communem ossium vsum quis tam paucis verbis tam accuratè vnquam expressit? τὰ ὀστέα τῷ σώματιστάσιν καὶ ὀρθότητα καὶ εἶδος παρέχονται, id est, ossa corpori stabilitatem, rectitudinem &speciem, seu figuram exhibent. Particularem vero ossium historiam, singulorum differentias, figuras, partes, descripsit: capitis quidem, libro de vulneribus capitis: reliquorum ossium, libro de articulis, &de ossium natura. Priusquam enim ossium affectus tradat, naturam &figuram cuiusque ossis inquirit. Erit mihi haec vnica spinae descriptio instar omnium. Spinae (inquit) natura prius cognoscenda est. Est autem illius figura συσκόλιος, id est, quadamtenus recta, sed ita vt nunc extrorsum, nunc introrsum inclinet.