Latin
QVAESTIO X
André Du Laurens, Historia anatomica 160-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO X. An nerui motorij à sensificis distinguantur. VEMADMODVM cerebrum, in anterius &posterius diuidi solet; ita neruorum duo genera à Galeno statuuntur, anteriores, qui à cerebro, &posteriores, qui à cerebello aut spinali medulla orium ducunt. Illos in arte parua, &9. de vsu partium cap. 14. necnon 7. de placit. Hippoc. &Plat. cap. 5. molliores esse vult, hos duriores; illos sensui, hos motioni tantùm destinatos putat. Itaque ex Galeni scriptis duo colligimus: primùm neruos sensificos à cerebro anteriore, motrices à posteriore &spinali medulla oriri: alterum duros ad motum, molles ad sensum tantùm esse destinatos. Verum vtraque propositio si absolutè &in vniuersum enuncietur, falsa est, nec mihi videtur consona principio κατα παντὸς. Non enim sensorij omnes à cerebro, sed plurimi à spinali medulla, nec motorij omnes à cerebello, sed quidam a cerebro ortum ducunt. Praeterea non duri omnes motorij sunt, nec molles omnes sensifici, sed motorij dantur quamplures sensificis molliores. Prima propositio ita confirmatur. Neruus secundae coniugationis mouet oculum, qui tamen optico est contiguus, &ab eodem ferè oritur principio. Nerui omnes, qui ceruici, thoraci, brachiis, humeris, cruribus sensum dant, non à cerebro, sed spinali medulla tanquam caudice scaturiunt, non ergo sensifici omnes immediatè ab anteriore cerebro emergunt. Quid, si dicamus cum Neotericis, neruos omnes à postica cerebri parte &spinalis medullae principio, nullos ab antica oriri? Alterius propositionis veritas hac demonstratione fulcitur. Nerui, quò longius absunt à cerebro, eo duriores: quò propius, eò molliores. Neruus sextae coniugationis, qui in orificium ventriculi superius implantatur, stomachicum vocant, longius abest à medullari cerebri substantia, quam secundae &septimae coniugationis neruus: est igitur stomachicus durior secundo &septimo pari: at stomachicus sensui tantùm est destinatus, secunda verò &septima coniugatio mouent, illa oculum, haec linguam; vnde consequens fit motorios quosdam quibusdam sensificis esse molliores. Quin etiam qui in dentium radices inseruntur nerui, eisque sentiendi facultatem impertiunt, duriores sunt multò, quàm qui oculum &linguam mouent.