Latin
160.5 to 160.8
André Du Laurens, Historia anatomica 160.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dico sufficere in vna parte exiguum neruum, à quo spiritus per totam partem diffundantur: vt enim per totam carnem venae &arteriae non sparguntur, sanguinis tamen &spirituum fit per omnes partis particulas distributio, ita non est necesse per totam partis substantiam neruum disseminari, alioqui totum corpus neruosum esset. Postremo, id nobis obtrudunt, si nerui soli sensus organa essent, sequeretur partes eas non sentire ad quas non feruntur nerui, at multę partes sine neruis sentiunt, vt dura meninx, quae tamen exquisitissimi est sensus. Respondeo, membranas cerebri sentiendi facultatem accipere à medullari cerebri substantia quam tegunt. Quam enim vim interior nerui substantia medullaris membranis eam tegentibus largitur, eandem cerebrum suis membranis impertit: est enim neruus velut paruum cerebrum resiccatum, &cerebrum neruus amplissimus ac mollissimus. Pręterea absurdum est existimare membranas cerebri neruis carere, quia neruorum paria omnia excipiunt &vndique perforantur membranae duę vt neruis exitum dent. Statuatur ergo ex Hippocratis &Galeni doctrina neruus sensus omnis autor, quia sensificae facultatis imperium defert. Est alius neruorum vsus ad motum, nullus enim voluntarius motus citra nerui opem, &licet musculus organum sit immediatum voluntarij motus, non mouet tamen nisi per facultatis &spiritus animalis influxum; influit autem per neruos, qui spirituum latores dicuntur. Hinc collige varia esse motus organa, cerebrum, neruos, musculos. Verùm quaeret fortaße quidam, si sensus per neruos fertur, quomodo refertur sensus in partis temperiem? nam Galenus libro de constitutione artis Medicae scribit, partem vel sentire, vel non sentire tanquam vel magis vel minus esse proprietatis. Responde, ad sensum duo requiri. Primùm vt sentiens facultas influat, ideo constructi sunt nerui; deinde vt influxa ingrediatur partem, cuius temperies sit organum ad sensum accommodatum.