Latin
160.1 to 160.4
André Du Laurens, Historia anatomica 160.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO IX. An nerui sensus motusque sint organa. ERVOS sensus motusque esse organa docet hac ratione Galenus, quòd ligatis, sectis, obstructis &refrigeratis neruis fiat sensus motusque priua tio. Improbant multi hanc Galeni rationem, quia ligatis carotidibus fit sensus priuatio, non tamen carotides arteriae organa sensus dici debent. Respondent quidam cum arteria simul intercipi neruum sextae coniugationis, qui arteriae contiguus est, atque ita non ob arteriae, sed nerui ligaturam caron excitari. Ego illius cari qui obstructis fit aut ligatis carotidibus causam aliam agnosco, interceptionem quippe vitalis spiritus, qui animali materiam suggerit; vnde fit vt denegato aditu spiritui vitali, nulla animalis spiritus generatio fiat, nihilque in neruos influat. Quod si sextę coniugationis neruus vinciatur, non vniuersum corpus sensu priuabitur, sed hae tantum partes in quas distribuitur. Peripatetici neruum sentiendi organum non agnoscunt, sed carnem, aut quid ei analogum. Hoc voluit Aristoteles 2. de part. anim. &Auerroes 2. Colliget. Qui Aristotelis partes tuentur his rationibus nituntur. Sensibile positum super sensorium non mouet sensum; sed obiectum super denudatum neruum admotum sentitur à neruo, non est ergo neruus sensus organum. Respondemus in sensibus maximè terreis, quales sunt tactus &gustus, non requiri medium externum, vt in visu, auditu &odoratu, sed medium eße vniusmodi cum organo; sic cutis citra medium externum sentit &caro denudata sine medio sentit, quam tamen Aristoteles tactus organum statuit. Secundò obiiciunt, per totam partis substantiam neruos non disseminari, &tamen partes omnes sentire, sic per totam carnem Hosted by s Colitus dolor in arthriticam mutatur, &contra. Nerui sensus motusque organa Galeno. Obiectio. Solutia. Peripateticorum opinio contraria. Ratio prima. Solutio. Secunda ratio. Responsio. Tertia ratio. Solutio. Quomodo menbranae cerebri sentiant. Neruus quomodo organimotio. Obiectio. Solutio. Neruos sensorios à cerebro, motrices à spinali medulla oriri vult Galenus. Non probatur ea Galeni sententia. Non omnes sensorij à cerebro. Nullus nerntio ab antica cerebri parte oritur. Non omnes nerui duri ad motum sunt destinati. Demonstratio prima. non diffunditur neruus, sentit autem vbique caro &cutis.