Latin
163.1 to 163.3
André Du Laurens, Historia anatomica 163.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
cà flatum recipiendum, vt deficiente sensu, deficiat motus. Verùm quamplurima hîc obsernantur inuoluta summenque ardua, quae sententiae huius veritatem infringere &labefactare videntur. Nam si ad motum, maior requiritur quàm ad sensum spirituum copia &illustratio, cur in epilepsia affecto cerebro communi neruorum principio, pereunt omnino sensus, remanente motu: Cur in caro sentiendi facultas omnino extinguitur, manente respirationis, quae motu thoracis perficitur, libertate? Cur Phreniticis minuitur sen sus, motu validissimo existente? Cur Elephanticis minuitur sensus illaeso motu? Cur de ique dormientes non sentiunt; mouentur autem eorum quamplurimi, vt de noctambulis apparet? Problemata haec quinque ordine dissoluenda sunt. Epileptici non sentiunt, quia laeditur in illis communis sensus de singularibus diiudicans; remanet autem motus, quia imperium motus non omnino intercidit. Ad sensum enim duo requiruntur, alteratio organi, ab obiecto sensibili, &alterationis perceptio. In epilepsia non fit sensio; quia praepeditus est sensus communis, impeditur laeso organo, anterioribus quippe cerebri ventriculis, in quibus sedem habet epilepsia, Galeno teste 3. de locis affect. Spinalis autem medulla, à qua nerui omnes crura, thoracem &brachia mouentes, oriuntur, primò &per se non afficitur; itaque non ob inopiam animalis spiritus perit sensus in epilepsia, sed quia commune sentiendi principium laditur. Vel dicamus, moueri quidem epilepticos, sed motum eum animalem non esse, nec ab influente è cerebro facultate nasci, sed cerebri potius contractionem sequi: ideò enim in epilepticis contrahuntur nerui, quia contrahitur cerebrum, &,vt Arabis dictione vtar, corrugatur ad exclusionem rei molestae, aurae quippe venenatae irritantis, aut pituitosi humoris opplentis: Vnde Arabes, conuulsionem epilepticam non proportionatam appellarunt, quia partes quae conuelluntur, conuulsionis causam inanitionem &repletionem in se non continent. Secundum problema ita soluitur. In caro remanet spirandi libertas, &in apoplexia quantumnis valida mouentur adhuc thoracis musculi, quia respirationis tanta est necessitas, vt neruorum principium vltro impellat; accedit quòd caros in anteriore cerebri parte, à qua sensus potiùs sedem habet, docente Galeno. Problema tertium de phreniticis, qui validos edunt motus, sensus autem debilissimos habent, ita diluendum.