Latin
163.4 to 163.6
André Du Laurens, Historia anatomica 163.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Phrenitis cùm sit cerebri, &membranarum ipsius inflammatio, neruos accendit resiccatque, &ea ratione ad motum aptiores reddit; caloris namque proprium est mouere: resiccati ergo nerui &incalescentes validiùs mo uent, sed ad sensum inepti redduntur, quia ad sensionem requiritur mollities, non siccitas. Elephanticorum eadem ferè est ratio; resiccatis enim ab humore atro &neruis, &cute, perit externarum partium sensus. Postremo, quod de dormientibus obiicitur, altioris videtur contemplationis. Nam in vna &eadem parte, ad quam mouendi &sentiendi facultas per vnicum neruum fertur, vt in brachio &crure, motus adest non sensus. Multi per somnum loquuntur, gradiuntur &vigilantium munia exercent. Narrat Galenus cap. 4. lib. 2. de motu musc. se somno oppressum, integrum ferè stadium dormiendo confecisse, nec à somno, priusquam in lapidem impegisset, excitatum. Theo Tithoreus Stoicus dormiens in somniis amoulabat, vt &Periclis seruus in summo tecto. Respondent quidam somnum sensuum esse vinculum non motus: vnde Aristoteles somnum definit ἡρεμίαν τοῦ πρῶτουαισθητικοῦ, id est, quietem primi sensoris. Alij motum nequaquam fieri dicunt nisi in partibus quae à spinali medulla neruos accipiunt; sed non satisfacit vtraque responsio. Dicamus itaque moueri dormientes, quia exigua vis in musculis latens à forti imaginatione excitatur: propterea non mouentur somniantes, nisi imperante valida imaginatione brutorum imaginationi simillima; est autem dormientium imaginatio brutorum imaginationi similis, quia rationem repugnantem non habet: vnde fit vt illi multa moliantur quę vigilantes non auderent: tecta in sublime conscendunt, per trabes &lacunaria oberrant, omnia denique audent intrepidè, quia imaginatio vaporum caligine consopita, pericula non agnoscit. Non sentiunt autem X ij Hosted byl B00g