Latin
165.1 to 165.4
André Du Laurens, Historia anatomica 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XII. GENTIENDI &mouendi facultatem, à cerebro per neruos tanquam funiculos, in vniuersum corpus influere, demonstratum est: sed an sola facultas inGalenus vafluat, an cum facultate σωματικὸν quid, controuersia non caret. Galenus, ria sentire vinunc cum influxu facultatis, spiritum admittit corporeum, nunc spiritus praedetur. sentiam ad motum &sensam pernegat. Cap. 4. lib. 7. de placitis, dubitat, an in omnibus neruis contineatur spiritus, vt in substantia &cauitatibus cerebri. Concludit tandem, per quosdam neruos, vt per opticos, corporeum quid ferri, quia opticos manifestè cauos putat. ContiContineri in neri autem in opticis spiritum ita docet. Clauso alterutro oculo, momento dilatatur pupilla, opticis spiritum. quod à spiritu fit, non ab humore, quia ab vna in alteram pupillam non tam subito flueret aut reflueret humor. Hoc etiam apparet in suffusionibus; si enim clauso oculo alter dilatetur, signum est videndi actionem non omnino interceptam, &quendam adhuc spiritui patere aditum: vult itaque in opticis neruis contineri spiritum, sed an in reliquos qui sensiles canitates non habent, influat à cerebro spiritus, ingenuè fatetur se ignorare. Cap. 7. lib. I. de locis affect. facultatis tantum influxum videtur agnoscere. Musculi (inquit) quia cognatum sensus &motus principium non habent, neruis perpetuò indiguerunt, qui illis &sensum &motum suppeditent, quemadmodum sol rebus omnibus quas illuminat splendorem affert. Cap. 6. eiusdem libri, Ad crura, inquit, facultas quidem, sed citra essentiam descendit; &primo Per neruos sode semine, qualis lux soli, talis cerebro vis quae in neruos infunditur. Haec cùm aduerterent lam facultatem docti quidam, &Galenum satis sibi non constare obseruarent, existimarunt, per neruos corinfluere, non corpus, volunt poreum nihil influere, sed facultatem solam &qualitatem incorpoream. Proferam singulas quidam. eorum rationes. Spiritus (aiunt) omnis corporeus est; exhalatio quippe est sanguinis tenuissi. Ratio prima. ma; eget igitur sensili aliqua cauitate, qua tanquam ergastulo contineatur: sic vitalis spiritus tenuissimus &calidissimus per caua arteriarum corpora fertur: at nullae in neruis sunt cauitates, estque motricum substantia durissima, non est igitur verisimile per neruos corpoSecunda ratio. reum spiritum ferri. Secunda ratio priorem illustrat.