Latin
165.5 to 165.8
André Du Laurens, Historia anatomica 165.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Volunt Medici in paralysi ideò sensum &motum extingui, quia à pituita lenta &viscida nerui obstruuntur; vnde spiritibus aditus denegatur: si itaque pituitam molliorem non peruadunt spiritus, quomodo duriorem nerui substantiam permeabunt? Tertiò, si sentiendi &mouendi vis per corporeos defertur Tatia. spiritus, momento non communicabitur, sed in tempore nihil enim corporeum in instanti mouetur: at pro voluntatis arbitrio obsequuntur cerebro musculi &tam cito quàm lubet extremum pedis articulum mouemus, non ergo à spiritu corporeo motus, sed à qualitate sola incorporea. Praeterea, si per neruos influeret spiritus, obstructo cerebro, vt in apoplexia, non Quarta. subita fieret sensus &motus priuatio, essent enim in singulis partibus animales spiritus sensus motusque authores. Quin etiam secto aut ligato neruo, experimur partes infra ligatu. Quinta. ram momento sensu ac motu priuari. Quod si in neruis animalis quidam esset spiritus, moSexta. uerentur aliquantulum, &sentirent partes, donec exhaustus omnino esset spiritus. Addunt, phreniticos cum paucis spiritibus motus edere validissimos: non ergo ad motum requiri spiSeptima. ritus. Sed &naturae spirituum repugnare putant, è cerebri substantia &sinibus in neruorum corpora ferri, quia spirituum natura est dilatari, non cogi, quomodo igitur vnientur Octaua. animales spiritus, vt densam neruorum substantiam ingrediantur? Postremo, quomodo (inquit Argenterius lib. de somno &vigilia) ad neruos descendet animalis spiritus tenuissimus, centeae &igneae naturae? si enim sursum natura sua fertur, descendet ergo violenter impulsus: sed à quo haec violentia? &qua ratione quod violenter fit in nobis non sentitur? His rationibus solam facultatem velut irradiatione &illustratione quadam influere, citra corporeum X iij Hosted bys Goog Contrari opiσίου, insere sperentum. EIX. Secunda