Latin
167.1 to 167.5
André Du Laurens, Historia anatomica 167.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Scio quid dicant aduersarij, non ab obsiructione intercipi sensum motumoue, sed à refrigeratione &mollificatione nerui, quae facultatem exoluunt: requirit enim facultas omnis certam organi temperiem, quae si vitietur, malè editur functio. Sic refrigerato cerebro, vt in melancholia, &inflammato, vt in phrenitide, citra obstructionem vllam, fit principum facultatum imaginationis &ratiocinationis laesio. Sed diuerticula sunt haec. Nam luxatis colli ac dorsi vertebris, cur inferiores partes sensu &motu priuantur? non quia refrigerati &mandentes, sed quia compressi nerui, à qua compressione denegatur aditus spiritui animali, &eiusdem cum suo principio continuitas intercipitur. In renum calculo à sola nerui compressione, stupor in crure κατʼ ἐν persentitur, nulla ibi est alteratio facultatis, nec organi, sed vitiata tantum conformatio. Accedit ratio tertia validissima. Dilatatio pupillae clauso altero oculo non fit à facultate sola, qualitas enim sola non distendit nec occupat locum; ergo à corpore; corpus oc, aut est spiritus, aut humor: non humor, quia non tam citò ab altero in alterum oculum remearet, praeterea nullus humos in oculis continetur, qui ita diffluat: est itaque spiritus, qui per opticorum confusionem &coitum ab altero in aliterum remeat, vnde mira oculorum συμπάθεια. Quod si in optico admittas spiritum ad visionem, cur non in caeteris idem spiritus sensus motusque autor erit? Adde quod animalis omnis motus si continuus sit, fatigatur, exhaustis quippe ac dissipatis spiritibus, non facultate. In animi deliquio, retractis aut exolutis spiritibus concidit animal: &in vertigine, ideò titubant ac sopiuntur animalia, quia spiritus animalis per neruos recta deducendus, circulari eo motu aliò vergit, &à neruorum principio retrahitur. Quaerit Galenus libris de vsu partium: Si vnus neruus potest deferre vim sine foramine, cur in exortu spinalis medullae formatus est meatus? non opus est cauitate ad influxum facultatis. i. de sympto, causis cap. 8. per neruos vult vim sentiendi transmitti, vt modo magis, modo minus influat; at vis animalis spiritalis nec magis nec minus recipit; influxum ergo intelligit spirituum. Quin etiam influere spiritum colligere licet ex lib. de org. odor. vult enim molliores &maiores neruos ad sensum aptiores esse, quia celeriùs &in maiore copia suscipiunt spiritus animalis radios. Postremo, si neges ferri per neruos omnes spiritum, fieri non poterit, et in vna &eadem parte, ad quam vnicus neruus fertur, pereat motus illaeso sensu. Hoc enim ideo contingere omnes putant, quia spiritus pauca irradiatio sensus author esse potest, non motus; cum sensio, passione sola, motus actione perficiatur.