Latin
167.6 to 167.9
André Du Laurens, Historia anatomica 167.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Concludamus ergo, sentiendi &mouendi facultatem à cerebro in neruos influere, non solitariam, sed cum spiritu quodam corporeo. Ne videantur autem qui contrariam tuentur sententiam, de nobis victoriam reportasse, rationes singulae quibus se palmam consequuturos existimant, ordine diluendae sunt. Nerui (inquiunt) caui non sunt, ergo spiritus per eos non fertur. Jneperta sanè argumentatio. Spiritus namque, omnium quae in corpore continentur laeuissimi &tenuissimi, cur non interiorem nerui medullam, quae tota est σπυτγώδης, permeabunt, cùm ossium crassitiem peruadat alimentum, &cutem, sudor ac excrementa crassiora? venae &arteriae conspicuas cauitates obtinuerunt, non vt spiritum, sed vt sanguinem venosum &arteriosum continerent: at per neruos solus spiritus sine sanguine influit. Esse autem interiorem nerui substantiam foraminibus multis peruiam haec indicant, quod à venis in genus neruosum saepè humorum fiat μετάστασις. Sic febris apud Hippocratem conuulsione finitur, &colicus dolor apud Aeginetam in paralysin saepè transmutatur: si humor interiorem nerui substantiam permeat, cur non &spiritus tenuissimi ac pernicitate veloces? Obiiciunt praeterea, spiritum per densam nerui substantiam ferri non posse, quia in paralysi molliorem pituitam non peruadit. Dico molliorem quidem esse pituitam, sed viscidam, lentam &frigidam, nec à natiuo calore regi neruum autem calido influente magis esse peruium, vel spiritus pituitam quidem suo impetu permeare, vnde τὰ ἐνορμῶντα dicuntur, sed ad motum ineptos reddi, quia humoris lentore madescunt, refrigerantur, atque ita puritatem, tenuitatem &splendorem amittunt, non secus ac solares radij interiecta caligine &densißima nube non lucent. Instant tertiò, non moueri spiritum in instanti, quia corpus est. Respondemus, spiritum animae organum illius iußis statim parere, &in neruis semper contineri, qui alio influente perpetuò reparetur, vnde fit vt ante priorum exhaustum, nouus quidam continenter suppetat. Quartae &quintae rationi ita satis fit. Ligato neruo perit sensus, &obstructo cerebro fit animalitatis priuatio, ob impeditam facultatis à cerebro manantis continuitatem; non enim spiritus per se &substantia sua, sensum ac motum affert partibus, sed quatenus perfusus est facultatis radiis, quos tam non licet à virtute &continuatione cerebri detruncare, quàm non licet nobis solis radios ab eodem diuisos, interceptos seruare. Quae de phreniticorum motibus obtrudunt, ita soluuntur à doctißimo Veiga; validos quidem esse phreniticorum motus, sed non durare, &resiccatos tantum ac inflammatos cum neruis spiritus, furibunda concitamenta excitare. Postremis duabus rationibus ita satis faciendum puto.