Latin
18.4 to 18.5
André Du Laurens, Historia anatomica 18.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Primo de anatomicis administrationibus, femoris caput obliquius esse vult, &musculos dissimiles, qui in tibiam inseruntur; tradit etiam lumborum differentiam inter hominem &simiam. Secundo de ratione victus, hominem differre ait à quibusdam animalibus in exortu venae azygos: decimotertio de vsu partium, humanum vterum ab aliis animalibus differre scribit. Si ergo quid habeant simile, quid item dissimile hominum &simiarum corpora, agnouit Galenus, verissimile est eum humana corpora secuisse; nam in similibus dissimilia dignoscere solius est artificis, eiusque periti. Atque haec prima sit in Galeni calumniatores depulsio. Dicunt multa ignorasse Galenum, quae ad humani corporis structuram spectabant, quasi vero proprium hominis non sit ignorare. Nunquid Vesalius multa ignorauit, quae posthac à Falopio sunt animaduersa, &nos multa quotidie prioribus seculis incognita obseruamus? Sumus, vt bonus dicebat Cauliacensis, in collo gigantis, &,vt vetustissimus canit Poëtâ, εῖς ἀνὴρ οὐ πάνθʼ ὀρα. Quod autem obiiciunt, Galenum sibi ipsi non consentire, sed pugnantia saepe scripsisse. Discant, fuisse veteribus hoc in more positum, vt saepe ex aliorum sententia multa proferant.