Latin
19
André Du Laurens, Historia anatomica 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Hippocratem, Aristotelem, &Platonem more vulgi sępe loquutos fuisse, testantur interpretes. Dum ergo ex aliorum sententia loquutus est Galenus, dissentientia fortasse scripsit; at dum ex professo de re anatomica disputat, sibi ipsi consentit perpetuo. Postremo, libros de vsu partium confusè &sine methodo scripsisse clamitant. Sed nescio quò rapiat eos contradicendi &calumniandi aestus; admirabilis enim est eorum librorum methodus, quam multis incognitam, nunc ego in apertam lucem proferam. Propositum est mihi, inquit Galenus, hominis structuram, &singularum eius partium vsum explicare: ergo quid habeat in sui structura peculiare, quidque à caeteris animantibus distet, prius aperiendum. Habet autem pro nuditate animae, rationem, quae ars est ante omnes artes; &pro nuditate corporis, manum, organum ante omnia organa. De manu itaque, quam solus habuit homo, primo &secundo libris tam accuratè &eleganter disserit, vt posteris gloriam omnem praeripuerit. Quia vero crura maximam cum manibus habent affinitatem, estque in eorum structura quid peculiare; nam solus ad amussim rectus crurum beneficio incedit homo, ideo de cruribus libro tertio agit: id enim doctrinae ordo postulare videtur, vt quae similia sunt, simul explicentur. His explicatis, quae homini propria sunt, ad ea quae sunt homini cum caeteris animantibus communia, accedit. Earum autem partium, quae hominis, &perfectorum animalium corpora constituunt, cum aliae conseruent vel indiuiduum, vel speciem, aliae conseruantibus famulentur, vt venae, arteria, nerui; de his, quae indiuiduum conseruant, primo loco disserit. Hę porro vel naturales sunt, vel vitales, vel animales, vnde corpus in tres regiones diremptum; de naturalibus, quarto &quinto libris: de vitalib, sexto &septimo: de animalibus, cerebro quippe, octauo: &nono: de iis quę à cerebro pendent, sensuum quippe ἀισθητηρίοις, decimo, vndecimo, duodecimo, tertiodecimo libris, ornate disserit, qui ordo naturę dici potest. Quae speciei propagandae dicata sunt organa, genitales partes intelligo, tum virorum, tum mulierum, libris decimo quarto &decimo quinto describuntur. Quae vero his omnibus famulantur, venae, arteriae &nerui, decimo sexto &decimo septimo delineantur. Postremus liber, est velut omnium epilogus. Abeant ergo isti calumniatores. Quid de Anatome senserit Aristoteles. CAP. XII. TRISTOTELEM Philosophi omnes verum naturae interpretem eiusdem genium &lumen, vnicum spiritum veritatis, qui non modo incitet animos, sed expleat, alteram denique naturam &eam eloquentissimam appellant. Is enim quae Physica sunt, &eorumdem causas, accuratè exposuit, sed ita obscurè, vt à paucis intelligantur; noluit enim Philosophiae arcana in vulgus temerè renuntiare; ea ergo non fabularum inuolucris, vt sacri Poëtae, non superstitiosa numerorum ratione, vt Pythagorici, sed obscura breuitate occultauit, &ita edidit, quasi edita non essent. Sic Sepia ne à piscatoribus capiatur, effuso humore atro, se abscondit.