Latin
CAP. XIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 188.6
Unproofread scanNot analysed yet
Mouent maxillam ad latera, in dextrum scilicet &laeuum, duo musculi, vnus vtrinque, Graecis μασσητῆρες μῦες dicuntur, id est, mansorij &molitores, ab officio. Propria enim eorum actio est μάσσηοις, id est, manducatio. Horum duo videntur esse capita; alterum à malo in extremum maxillae angulum fertur; alterum à zygomate versus mentum fertur: intersecant sese horum capitum fibrae in modum X. ideoque credibile est, musculos hos &in latera, &antrorsum retrorsumque maxillam mouere, quia multiplex variusque in mandendo requiritur motus. Addit Fallopius, musculum à supremis pterygoidis processus partibus ortum, &in posticam maxillae partem insertum, qui eam antrorsum mouet, vt delitescens ille retrorsum.