Latin
CAP. XIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 189
Unproofread scanNot analysed yet
De musculis ossis hyoidis. CAP. XVII. ὑψιλοειδὲς dictum, quia nullam cum vicinis ossibus habet articulationem, (illius enim extrema alterius ossis extrema non tangunt) debuit per vincula quaedam, vicinis partibus alligari; quomodo enim huic tanquam basi haereret lingua? Vincula haec non dura nerueaque, sed mollia &carnea esse oportuit, ne oesophagum, arteriam asperam, iugulares venas, arterias carotides, neruum sextae coniugationis, musculos denique laryngis &linguae duritie sua premerent colliderentque, tum vt linguae motibus celerius obsequerentur, nec deglutitioni essent impedimento. Hyoidis ergo musculi non motioni, sed tensioni potius dicati videntur: os autem hoc nectunt, stabiliunt &velut suspendunt octo musculi. Duo à superiore sterni parte orti, in basim hyoidis inseruntur; duo ab interiore mento ad hyoidis basim feruntur; quintus &sextus à coracoide pro cessu, obliquè in cornua ossis feruntur. Sunt in extremis, ortu scilicet &insertione carnosi, in medio exangues &neruei, illis ferè similes, qui maxillam aperiunt; vnde digastricos vocat Galenus, quos scapulam attollere putat, sed malè. Septimus &octauus à styloide processu enati, in hyoides cornua inseruntur; sunt perforati in medio, vt musculo maxillam aperienti aditum praebeant. De musculis linguae.