Latin
CAP. XVIII
André Du Laurens, Historia anatomica 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. CINGVAM gustatus &sermocinationis organum, ad sapores perψ cipiendos, trudendos, transmittendosque in gulam cibos, &literas exprimendas variè anguillae &murenae in modum moueri opor fuit; propterea &carnosam habuit substantiam, eamque absolutam, mollissimam, &latam, quae facilè contrahit sese, producit, dilatat: &musculos obtinuit proprios, eam sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum &ad latera mouentes. Sursum mouent duo, à styloide processu, in mediam ferè linguam inserti. Deorsum totidem, ab inferiore maxilla enati, qua sunt molares &in linguam feruntur. Antrorsum aut extrorsum duo ab interiore mento orti, retrorsum duo à basi ossis hyoidis prodeuntes; dextrorsum vnus, sinistrorsum alter, à cornibus superioribus ossis hyoidis ambo exorti, &in linguae latera inserti. Hi omnes successiuè agentes, linguam in orbem mouent. Sunt qui plures addant, alij pauciores; quod sanè perexigui est momenti. Linguae porrò historiam fusiorem suo loco enarrabimus. De musculis faucium. CAP. XIX. ESCRIPSIT Auicenna musculos quosdam faucium. Recentiorum primus Fallopius eorum meminit; videntur tamen ad deglutitionem omninò necessarij; quia ad cibi potusque ingressum, &dilatari, &constringi debuerunt fauces. Sex itaque sunt musculi faucium, tres vtrinque. Primus tenui &neruoso principio ab ea sphenoides portione ortus, quae articulationi maxillae proxima est, in palati cauum inseritur trahitque sursum &antrorsum extremum palatum. Alter ab eodem ferè principio natus, ad faucium latera in eas partes, quae tonsillas continent, Oßis hyoidis vincula cur carnea esse debuerunt. Musculi oßis hyoidis tensioni potius quam motui sunt lestinati. Hyoidis octo musculi. Lingua cur variè moueri lebuit. Linguae decem musculi. Musculi deglutitioni inseruientes. Sex musculi faucium. Tres vtrinque. Primus. Secundus.