Latin
CAP. XXXII
André Du Laurens, Historia anatomica 198
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXII. De musculis abdominis. VIA abdominis musculi respirationi inseruiunt, doctrinae ordo postulat, vt eorum descriptionem hîc subtexamus. Abdominis musculi in homine seper octo sunt: quatuor vtrinque congeneres, id est, figura, magnitudine, robore &actione pares: ex quibus quatuor sunt obliqui, duo recti, totidem transuersi, à situ quem occupant &villorum textura, appellaPrimi omnium inter secandum occurrunt obliqui externi, tionem hanc sortiti. omnium latissimi, quos omnes quotquot sunt Anatomici, descendentes appellant, in hoc tam miserè falsi, quàm in eorum exortu, insertione &officio assignadis. Oriuntur à superiore ossis pubis &ilium parte, necnon à transuersis lumborum apophysibus, hinc sursum protensi, portione carnea in nothas omnes costas, &octauam, septimam ac sextam veras, serrato magno digitatim, pectinatim, &serratim impliciti, inseruntur: altera portione neruea, ἀπονευρωσιν vocant, tendineque latissimo, in lineam albam feruntur: haec autem à coriaceo &exangui corpore, multo nonnunquam adipe obsito, cognominata est: horum figura triquetra est. Ferri autem ad superiores potiùs quàm inferiores partes, id indicat: quod inspirationi &dilatationi thoracis inseruiunt: in thoracem ergo inseruntur. His subditi sunt obliqui duo interni, superioribus ita oppositas obtinentes fibras, vt decussatim instar literae X. sese intersecent. Oriuntur à superiore ossis ilium regione &transuersis lumborum processibus: hinc carnosiores, obliquè sursum prouecti, in costas inferiores quatuor, easque nothas inseruntur: deinde duplici tendine (dictu mirum) rectum musculum hinc inde amplexante, in lineam albam feruntur. Hoc bifido tendine, &roborantur &comprimuntur recti, atque in medio musculorum sedent. Succedunt recti duo, ab osse pubis antico exorti, qui primum contigui, mox aliquantulum discreti, modicemque ampliores facti, in sterni cartilagines inseruntur: villos habent rectos, non quod villi ad pubem vsque sint continui, secantur enim in plures partes: sed quia rectà procedunt: in simia &quadrupedibus excurrunt ferè ad clauiculam: in homine ad medium sternum feruntur: quia illorum figura prona est, hominis erecta. In his duo notatu digna obseruantur. Primum aponeuroses seu nerueae quaedam intersectiones, nonnunquam tres, saepè quatuor, quibus velut internodiis &roborantur musculi propter longitudinem aliquantulum debiles, &abdominis figura conseruatur sphaerica. Sunt praeterea venae duae circa vmbilicum coëuntes, epigastrica ascendens, &quae per interius sternum fertur, mammariam dicunt. Ex earum anastomosi credit vulgus fieri consensum mammarum cum vtero; ego συμπάθειαν non nego; sed nutritionis tantum gratia constructas has venas credo, cum etiam in viris reperiantur. His omnibus musculis subsunt transuersi; sic dicti, quod &transuersum in abdomine situm obtineant, &fibras habeant transuersas. Oriuntur à transuersis vertebrarum lumborum apophysibus, ossibus ilium &pubis, &in notharum costarum fines ac lineam albam inseruntur; haerent autem peritonaeo ita firmiter, vt vix ab eo illaceros separes. Transuersorum musculorum tendines, vt &obliquorum quatuor, circa vmbilicum &pubem perforati sunt: illic ob vasa vmbilicalia, hîc propter spermatica.