Latin
CAP. XXXII
André Du Laurens, Historia anatomica 199
Unproofread scanNot analysed yet
His octo musculis accedunt aliquando in viris &mulieribus parui duo, triangulares, ab osse pubis externo orti, &in partem infernam nerueamque rectorum inserti, succenturiatos vocant, quasi maioribus opem ferentes: sunt qui ἡῥιαίους, quod sumen occupant, vel ἐφηβαίοις, quia pubi obtenduntur, appellare malint: hos rectorum tendinibus ne colliderentur, propugnaculi vicem gerere, &infernarum partium compressioni, non autem pudendi Ratio situs erectioni inseruire credimus. Caeterum cur transuersi internum, recti medium, iusculorum. obliqui externum situm occuparint, haec vnica videtur ratio; quod profundiores &transuersae fasciae magis premunt, minus rectae, minimum obliquae; haec breuis est musculorum abdominis descriptio; quos omnes Natura construxit ad venVsus musculotris inferioris compressionem; dum enim seorsim agunt, modò hanc, modò illam, rium abdominis. nunc superiorem, nunc inferiorem, nunc mediam abdominis partem comprimunt, quod si simul omnes agant, aequabilis fit compressio, ex qua mirabiles hi fructus emergunt; faecum deturbatio, iuuante diaphragmate; valida exspiratio; spiritus cohibitio, quam Praxagoras πνεύματος κατάλη ψιν appellauit, &foetus expulsio. Mitto communem horum musculorum &carnium omnium vsum; partium subiectarum propugnaculum. Caeterùm obseruatione dignum est, dissimilem esse Figura horum horum musculorum &aliorum figuram dum agunt, &dum quiescunt. Reliqui musculorum dissimilis ab enim ferè omnes musculi dum quiescunt, recti fiunt; dum agunt, curui: contrà aballis. dominis musculi priusquam agant curui sunt, vt subiecta instrumenta; cùm verò agunt, intrò cedunt, nam facilè premunt subiectas cauitates, quod propter inferioris ventris laxam cedentemque vacuitatem sit, vt intrò contentio feratur, remissio autem extuberet.