Latin
QVAESTIO IX
André Du Laurens, Historia anatomica 209
Unproofread scanNot analysed yet
de locis affectis, modum explorandi abdominis tumores aperit, docentque rectos, cum omni ex parte sint carnei, nullaque tegantur carne, sed aponeurosi tantum, si tumeant, facilè à Medico tactu deprehendi. At libris methodi &5. administ. Anatom. simplicem situm enarrat §ionis ordinem sequitur; primi autem inter secandum sese offerunt obliqui, dein recti, tandem transuersi. Vtrum verò abdominis musculi thoracis potius quàm inferioris ventris gratia constructi sint, dubitarunt quidam. Existimant multi, primariò ad motum thoracis constructos esse, quia eorum opera distenditur contrahiturque follium instar thorax; secundariò ad ventris compressionem, vnde faecum expulsio. Non enim aiunt) semper fit excretio, at thoracis motus continuus est. Ego contrà primarium eorum vsum agnosco, abdominis compressionem; secundarium, thoracis motum; quia hi soli abdomen comprimunt, alij verò quamplures thoracem distendunt contrahuntque; propterea ad communes respiratorios sunt referendi. De musculorum paruorum, quos succenturiatos vocant,