Latin
QVAEST. X
André Du Laurens, Historia anatomica 209-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. X. structura &vsu. VTAT Columbus exiguos hos musculos, quia in omnibus non reperiuntur, distinctos non esse à rectis; sed si inueniantur, portiones esse rectorum. Fallopius contrà, musculos esse vult, à rectis omnino distinctos; nam &membrana peculiari discernuntur, &desinunt in mediam lineam, non in rectos musculos, &fibras habent obliquas, non rectas, &illorum fibrae nunquam cum fibris rectorum miscentur. Eius scripta legite: singula enim hîc transcribere hominis esset otio ac literis abutentis. De eorum vsu varij variè sentiunt. Volunt quidam erectioni penis inseruire: sed horum musculorum ortus, &insertio sententiam hanc manifestè conuellunt. Oriuntur ab osse pubis externo, &in rectorum fines inseruntur, partem ita que, ad quam non feruntur, mouere non possunt. Accedit quod &in mulieribus iidem musculi reperiuntur. Sunt qui vrinae excretioni dicatos putent; sed quomodo id fiat non video, ni si ex euentu, dum hypogastrium premunt. Ego rectorum primum tendinibus ne collidantur, propugnaculi vicem gerere existimo. Cùm enim recti ob longitudinem &actionis varietatem essent aliquantulum debiles, eorum robori tribus modis consuluit sagax &prouidens Natura. Primum nerueas intersectiones (aponeuroses dicunt) tres quatuorve, quasi internodia, apposuit; mox hifido obliqui interni tendine, quasi ambabus manibus, hinc inde rectos est amplexata. Tandem triangulares hos musculos extremis tendinibus addidit, ad eorum robur, non secus ac in temporali musculo &decimo femoris, argumento est, quod illis deficientibus, adeps copiosus hos tendines circumsepit. Sed &in subsidium obliquorum &transuersorum constructos fuisse verisimile est; quia obliqui &transuersi, infernas partes comprimere non poterant exquisitè. QVAEST. XI. De situ &officio sphincteris vesicae. ON inutilis est de huius musculi situ controuersia. Nam cum in vesicae ceruice, glandosa duo appareant corpora, quę &semen continent asseruantque ad necessarios vsus, Qoleosa humiditate vretram irrigant, ne vrinę ledatur acrimonia; existimarunt quidam, musculum hunc, &vesicae ceruicem, &glandulas illas prostatas amplexari ereque. Alij contrà supra glandosa corpora situm esse musculum, id est glandulas illas à constring Hosted by Go Conciliaru alenus. Opinio Columbi de paruis musculis. Conuellitur eleganter à Fallopio. De vsu paruo.