Latin
21
André Du Laurens, Historia anatomica 21
Unproofread scanNot analysed yet
Iacobo Syluio haec prima debetur laus, quod musculorum &vasorum omnium syluam ac confusionem in exquisitum ordinem digesserit, &propriis nominibus designarit: sed multa Typographi vitio in eius scriptis mutila &superflua obseruo. Floruerunt eadem aetate Vesalius &Syluius; sed ille in calumniando nimis mordax, hic in Galeni doctrina propugnanda nimis acer iudicatus est. Multa ab illo contra Galenum temerè sunt effurita: multa hic, dum praeceptorem Galenum tutatur, absurda proferre cogitur. Gabrieli Falopio, subtilissimo huius saeculi anatomico, multum debemus: is enim quamplurima prioribus seculis incognita aperuit in suis obseruationibus; Commentaria etiam edidit elegantissima in libellum Galeni de ossibus. Columbus vniuersam hanc artem libris quindecim complexus est &ornatè &breuiter: Valuerda etiam Hispanus. Habemus Eustachij opuscula anatomica de ossibus, &de renum structura. Bahuinus externas &internas partes accuratè delineauit. Extant eruditissimę Archangeli Picholominaei ciuis Romani praelectiones anatomicae, refertae multis de rebus controuersis disputationibus. Quaedam etiam Varolius Arantius, &Pigafera de re anatomica scriptis mandarunt. Volcherus Comiter &Felix Platerus hanc artem tabulis illustrarunt, sed illius doctrina facilior est; huius scripta, accurata quidem sunt, sed quae non nisi à peritis intelligi possint. Sunt &nostrates quamplurimi, qui vulgari &patrio sermone scripserunt: inter caeteros lacobus Guillemaeus, Regius Chirurgus, qui vniuersam Anatomen tam clarè, &tabellis, &figuris exornauit, vt ad grauissimorum authorum scripta, facilem omnibus aditum patefaciat. Idem, de Paraeo, &Cabrolio, Regio in Monspeliensi Academia Anatomico, dicere possum. Seuerinus Pineus multa, quae ad Anatomen spectant, mihi communicauit, quae nondum sunt edita. Scripsit nuper libellum de notis virginitatis: in quo, partium generationi dicatarum historia, accuratè describitur. Docuit iam à multis annis, &adhuc Lutetię docet Anatomen, maxima cum sui nominis commendatione. Atque hi sunt ferè omnes, qui rem Anatomicam scriptis illustrarunt. Ego superioribus annis, dum Monspelij medicinam docerem publicè, amicorum suasu, &studiosorum precibus victus, magnum opus edideram, quod nunc polire &illustrare coepi. Historiam cuiusque partis primum describo, id est, quaecumque ad structuram, actionem &vsum spectant, deinde controuersa aperio, &disceptationes omnes, commentariorum instar, attexo. Quid sit Anatome, "uplex. CAP. XV. OMH Graeca dictio, sectionem aut secturam quamlibet, apud Latinos sonat. ἀνατομὴ vero, sectio est diligens &accurata, aut sectio quae fit ad contemplandum &cognitionis causa. Nam ἀνατέμνειν, est accuratè secare, quia id interdum significat ἡ ἀνά. Est autem Anatomes apud Medicos acceptio duplex. Nam aut actionem denotat, quae manu perficitur, aut habitum animi, &actionem intelleAnatome duplex, historica &scientifica. Anatornes definitio. Quae requiramtur ad sectionem artificiosam. Instrumenta atomica. Altera anatomes desinitio. Partis nomirid. Partis definitiones. ctus perfectissimam.