Latin
22
André Du Laurens, Historia anatomica 22
Unproofread scanNot analysed yet
Illa πρακτικὴ, hęc θεωρητικὴ, dicitur; illa experientia, hęc ratione comparatur; illam inspectione sola §ione, hanc viua doctorum voce, &eorundem scriptis, assequimur, illam historicam, hanc ἐπιστημονικὴν, id est, scientificam, dicere possumus; illa ad vsum artis omnino est necessaria, hęc vtilis tantum est, &sępe supra vsum artis; illa partium structuram, hęc structurę causas, actiones &vsus inquirit. Si priorem significationem spectes, definietur Anatome, Artificiosa partium externarum &internarum sectio. Artificiosam dixi, vt distinguatur à fortuita, quam vulnerariam vocat Galenus; saepe enim in magnis vulneribus tum internarum partium, tum externarum, figuram, situm, magnitudinem &structuram obseruamus, sed satis confusè, nec licet nobis neruorum ramos, venarum diuortia, arteriarumque diuaricationes omnes exquisite intueri. Vt autem artificiosa sit sectio, haec requiruntur. Primum, vt partes à partibus ita separentur, vt singulae integrae nec vllo modo lacerae videamtur; dein, vt quae non connata sunt, facile diuidantur; tertio vt quae connata sunt, difficile diuidantur. Quarto, ne plures partes simul iunctas constituamus vnam esse, aut ex vnica plures faciamus. Non possunt autem artificiose partes secari, nisi consectores &administri accommodata habeant instrumenta: eiusmodi sunt nouaculae omnis generis, magnae, paruae, mediocres, acutę, retusiores, rectę, ancipites, id est vtrimque secantes, styli teretes, oblongi, ex aere, argento, plumbo, cultrum buxeum, eburneum, hamuli, acus obliquatae potius quàm rectae, cannulae, calami, tubuli ad inflandas partes, funiculi, serrae, terebrae, malleoli, modioli &spongiae. Posteriore significato definietur Anatome, Scientia quae partis cuiusque naturam, eiusdemque naturae causas exquisitè rimatur &inuestigat. Scientiam dico; habet enim vniuersalia theoremata, &communes notiones, ex quibus primis, veris, immediatis ¬ioribus, conficiuntur demonstrationes. Naturae nomine multa complector; substantiam, quae domicilium est determinatae facultatis, temperiem, quae similarium forma dicitur; quae consequuntur temperiem, qualitates puta, tractabiles, durities, mollities, densitas, raritas, crassitudo, tenuitas, colores, sapores, odores. Quae accidunt, compositio scilicet partis, ad quam refero magnitudinem, numerum, situm, figuram, continuitatem &situm, postremo actiones partium &earumdem vsus. Quodnam sit Anatomes subiectum, pars scilicet, vbi partis definitio explicatur. XVI. CAP. TRIVSQUE Anatomes &historicae &scientificae subiectum