Latin
22
André Du Laurens, Historia anatomica 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
est pars: non enim corpus integrum continuumque tractat anatomicus, sed in membra partesque diremptum; partis igitur natura eiusque differentiae omnes aperiendae sunt. Pars, particula, menbrum, locus, μέρος, μόριος, τόπος, μέλος, apud quosdam saepe vnum idemque sonant. Aristoteles partis nomen similaribus, membri autem, organicis, &maximè compositis, magis conuenire putat. Theodorus, loci &partis nomen latius patere existimat, quam membri; quod membrum de organicis tantum; pars verò &de compositis, &de simplicibus enuntietur. Nobis, cum Hippocrate, &Galeno, nihil interest; partemne, particulam, aut locum voces. Partem definit Galenus primo Methodi, quidquid totum complet &integrat: &primo de Elementis, quicquid ad humani corporis constitutionem facit. Est enim pars, ex eorum numero, Dioigted by Google quae Logici τὰ πρός τι appellant: quippe pars, totius integrique pars, dicitur. Accuratius primo de vsu partium definit partem: corpus, quod nec vndiquaque circunscriptionem habet propriam, nec vndequaque coniunctum est aliis: quod enim omni ex parte circumscriptionem habet, non pars, sed totum dici debet: cum verò pars totum debeat componere, necesse est cum eo cohaereat, connexione quantitatis; reuera ergo in toto corpore existit pars, eique continuatur, sed ratione ab eo diuiditur.