Latin
24.1 to 24.3
André Du Laurens, Historia anatomica 24.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
turali constitutione multorum, consistit: figurae scilicet, magnitudinis, numeri, &situs. Ad figuram, refero superficiem, meatus, cauitates. Ad situm, &sedem partis, &connexionem cum aliis; non enim pensiles, &penitus separatae inuicem, sunt partes, sed vinculis, &membranis colligatę cohaerent; ideo, quibus partibus vinciantur, agnoscere debet Medicus, vt vna affecta, sciat, quae possit in illius sympathiam trahi. Ad conformationem, refert Galenus pulchritudinem partis, quam in ἱσότητι, id est, partium aequalitate, consistere putat; nos, totius corporis pulchritudinem, in partium inaequalitate, quantitate nempe, &magnitudine dispari illarum, locamus; sed, quę proportionis commensu apto, inter se, ac concinno sibi inuicem respondeant. Atque haec de structura partis. Subsequitur Actio, quae Aristoteli finis dicitur structurae: nam, actionis gratiâ, &substantiam qualem cernimus, &temperiem, &conformationem, adipiscitur quaelibet pars. Sic cor, quia vitalis facultatis futurum erat domicilium, &arteriosi sanguinis officina, substantiam habuit carnosam &solidam, temperiem calidam &humidam. Figuram aliquantulum oblongam, sed ad sphaericam accedentem proxime, duobus sinubus, &multis quasi foueis excauatam; ibi enim, quasi lares, focumque esse oportuit, vnde natiui caloris, &spirituum iugis esset scaturigo. Actionem definio cum Galeno, motum partium factiuarum, vel motum agentis, vt ab affectione distinguatur: affectio enim, motus est passiuus, vel patientis corporis; actio autem, motus est effectiuus. Sic pulsus, actio est cordis, palpitatio, affectio est, seu passio; ille à facultate manat, hic à causa morbifica. Actionum, aliae sunt communes, aliae propriae; illae, vbique reperiuntur; hae, ab vnica parte perficiuntur: Communis actio est nutritio; viuentes enim partes omnes, &animatae nutriuntur, cum vita definiatur nutritione: propriae actiones, à peculiari eduntur organo, suntque aut principes, aut principibus ministrantes. Rursum, actionum aliae sunt similares, aliae organicae. Similaris actio à sola temperie inchoatur, ab eadem perficitur, &à qualibet partis particula integra &perfecta editur; organica, à sola temperie non inchoatur, nec nisi à toto organo integra editur.