Latin
24.4 to 24.5
André Du Laurens, Historia anatomica 24.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo, partium vsus anatomico considerandus venit: scribit enim Philosophus, nos deduci in cognitionem organi, non ex structura, sed ex vsu. Vsus porro, Graecis χρεῖα, duplex à Galeno statuitur. Alter sequitur actionem, id est procedit ab ipsa actione, &est finis actionis, vt, ex videndi actione hunc vsum consequitur animal, vt fugiat quae nocitura sunt, &prosequatur quae vtilia. Hic vsus, actione quidem posterior est, si generationem &constitutionem spectes, sed dignitate prior censetur, quia actionum omnium est finis; finis autem nobilior his quae ante finem. Alter vsus actionem praecedit, &definitur aptitudo quaedam ad agendum; sic, in oculo cristallinus visionem edit primario; reliqui humores, tunicae, opticus, neruus, vsum praestant, &ad actionem perficiendam diriguntur. Hic vsus, dignitate, posterior quidem est actione, sed generatione prior: ex quibus patet, differre actionem ab vsu: licet multi soleant confundere: nam actio, motus est partis actiuus: vsus vero, aptitudo quaedam ad agendum; actio in sola est operatione, vsus etiam in membri otio; actio in omni organo solius est principis partis similaris, vsus reliquarum omnium: denique plures partes vsum habent sine actione, vt pili &vngues.