Latin
270.1 to 270.3
André Du Laurens, Historia anatomica 270.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
acceptio mulriplex apud Hippocratem. cogitationum rationisque sedes, motus sensusque omnis fons &origo: in media, partes vitales &respirationi dicatae, cor, pulmo, arteriae: in infima, naturalia omnia, coctioni, expurgationi &procreationi dicata organa. Propterea superior regio, animalis; media, spiritalis; ima, naturalis dicitur. Superior ossibus omni ex parte quasi propriis sepimentis est obuallata; decebat enim partem eam, quae rationis particeps, atque animae sedes erat futura, solido recto, ne lederetur, muniri. Media partim ossea, partim carnea constructa est: ossea, ad robur cordis &ad efformandam cauitatem; carnea, ad faciliorem systoles ac diastoles motum. Inferior regio, anteriore parte tota est carnea; quia &contrahi, &distendi, &intumescere ob alimenti coctionem, excrementorum suppressionem, ac foetus gestationem oportebat. In harum regionum situ quis non admirabilem summi Opificis prouidentiam suspiciet? Animalem regionem superiore in loco posuit Deus; tum ad sensuum commoditatem; vox enim ex alto meliùs exauditur; olfactus ascendentem vaporem commodiùs excipit; oculi cùm sint velut exploratores interdiu noctumque nobis excubantes, editissimum postulabant locum; tum quia principes facultates ab alimenti officinis, ex quibus tetri nidores &crebri halitus suscitantur, plurimum distare oportuerat. Spiritalis regio, fons caloris &viuifici nectaris, mediam sedem occupauit, vt supremam &imam prosperae cuiusdam &salutaris stellae instar, motu suo ac lumine illustrare posset. Naturalem verò tanquam regiarum culinam, in locum imum relegauit Natura, quod alimenti excrementa ob grauitatem, &commodiùs in imo resideant, &faciliùs extrudantur. Haec trium regionum breuis esto descriptio; quarum singulas partes luber ordine perlustrare; ordine, inquam, non dignitatis, sed Anatomico. At solent qui cadauera secant, regionem imam, tanquam sentinam corporis putredini maximè obnoxiam, priùs demonstrare; nos itaque ab ea descriptionem ordiemur nostram. Ventris inferioris diuisio. CAP. II. ENTER inferior, κοιλίη per antonomasiam; ab aliis νηδὺς &κενεὼν; à Suida ῥάρος, in anteriorem &posteriorem partem diuidi solet. Anterior exteriorque, superna parte xiphoide, inferna ossibus pubis circumscripta, Galeno ἐπιγαστριον, Arabibus mirach, Latinis abdomen dicitur.