Latin
270.4 to 270.5
André Du Laurens, Historia anatomica 270.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Eius variae sunt particulae; quarum tanta est apud Authores confusio, tam multiplex earum acceptio, vt nihil in Anatome magis inuolutum putem. Quid enim epigastrij, hypogastrij, hypochondriorum, lumborum, ilium ἡτρου, ἐφηβαίου, κενεωνων dictio sonet, non satis conuenit. Nos vt obscura haec illustremus, confusa distinguamus, implicita extricemus, totum inferiorem ventrem in tres regiones, supremam, mediam &imam, secabimus. Superior epigastrica; media vmbilicalis; inferior hypogastrica vocabitur. Epigastrica à xiphoide cartilagine ferè ad vmbilicum vsque extenditur. Vmbilicalis paulo infra vmbilicum desinens, trium aut quatuor digitorum latitudinem aequat. Hypogastrica, ad ossa pubis excurrit. Rursus harum quaelibet minutius, in mediam, dextram &sinistram partes concidenda. Regionis epigastricae latera Graecis propriè ὑποχόνδρια dicuntur. Dixi propriè, quia multiplex hypochondrij apud Hippocratem est acceptio. Vsurpatur saepè συνεκδοχικῶς pro toto abdomine, vt Aphorismo 73. sect. 4. ὁκόσοισιν ὑποχόνδεια μετέωρα διαβορβορίζοντα: Quibus hypochondria distenta murmurant. Interdum μετωνυμικῶς, vt 6. Epidem. Successiones hypochondriorum considerandae, id est, partium quae in hypochondriis continentur. Alias ἀντονομάστικως pro dextro, vt historia 2. sect. 1. lib. 3. Epidem. de Hermocrate, ὑποχονδρίου ἔντασις λαπαρῶς, hypochondrij distentio molliter.