Latin
271.5 to 271.6
André Du Laurens, Historia anatomica 271.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In ilibus totum ferè intestinum ileon continetur; tum spermatica vasa; in hypogastrio verò, hoc est medio inter ilia spatio, rectum intestinum, vesica vrinae ex cipiendae &excernendae dicata, vterus in feminis. Posterior ventris inferioris pars ab extremis costis ad ossis sacri extremum extenditur, διάτωμα vocant quidam, id est cinctum, alij lumbos. Diuiditur in superiorem &inferiorem partem. Superior quia carnosa est, à palpando pulpa dicitur, ψόα. Inferior dextram habet, sinistram &mediam. Dextrae &sinistrae, nates dicuntur γλουτοὶ, clunes; media pyga vocatur; continet fissuram natium, podicem, rugas ani. Hęc ventris inferioris &singularum eius partium breuis esto descriptio; lubet nunc singula paulò accuratius persequi, &omnes etiam minimas regionis huius particulas, lustrare. Id vt commodiùs fiat, partium ventris inferioris, aliae statuendę sunt continentes aliae contentae. Continentium, alię sunt communes, quae obliquè reperiuntur; Quid sit propriè hypochendrium. Quid in regione epigastrica contineatur. Vmbilicalis regio. Vmbilici partes. Quid in ea contineatur. Hypogastricae regionis parQuid illa Inferioris hypogastrij parQuid in hypogastrica regione contineatur. Posterior pars ventris inferioris. Psoa quid.