Latin
271.1 to 271.4
André Du Laurens, Historia anatomica 271.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed propriè hypochondria partes sunt regionis epigastricae, quae cartilaginibus notharum costarum adiacent; id nominis in dicat etymon; ὑποχόνδρια enim dicuntur, quòd sint ὑπὸ τῶν χόνδρων, vel quòd τῷ χόνδρῳ ὑπόκελται, id est, quod cartilaginibus notharum costarum subiaceant. Celsus praecordia vocat, quod circa ventriculum sint, quem veteres Graeci καρδίαν appellarunt. Pars huius regionis media, totius nomen retinet, &ἐπιγάστριον absolutè dicitur, quo loci cauum illud est quod Polluci σφαγὴ dicitur. In dextro hypochondrio, totum ferè hepar est situm; in sinistro, lien &maior ventriculi portio, in epigastrio, ventriculi &hepatis quaedam pars. Regionis vmbilicalis totidem sunt partes; media, dextra, &sinistra. Media, vmbilicus dicitur ab vmbone; ὄμφαλος, ἀπὸ τοῦ ὁμπνεῖν, à respirando; ῥίζα γαστρὸς, radix ventris; media eius pars, μεσομφάλιον meditullium; cauum, γαγτα μὼν ab inextricabilis contortaeque sagenae specie; pellicula rugosa γραῖα, vetula, quod corrugata senectutis indicium sit. Dextrae &sinistrae partes lumbares vocantur, vbi sedes est libidinis. In dextris ren dexter continetur, pars coli intestini, totum ferè coecum cum ieiuni portiuncula; in sinistris, ren alter cum coli &ieiuni portione; in mediis, totum ferè ieiunium. Inferior regio hypogastrica dicitur, quibusdam imus venter, Hippocrates ἤβον vocat, Aphor. 35. sect. 2. Galenus interpretatur τὸ κάτω χῶριον τῆς γαστρὸς ὅσσον ἐστὶ μεταξὺ τοῦ αἰδοίου καὶ τοῦ ὁμφαλοῦ, id est, ventris imam regionem, quae pudenda &vmbilicum interiacet, νείαρα etiam &νειαρη dicitur lib. de Natura mulieb. τὴν νείαραν προχείσθω, id est, imum ventrem perfundito; &Aretaeus vesicam ἐν τῇ νειάρῃ, id est, imo ventre sitam scribit; aqualiculum vocat Persius, quod eò sordes confluant, alij sumen aut rumen à suum mammis; alij ὑποκοίλιον. Huius hypogastricae regionis dextrę &sinistrae partes ilia dicuntur, quod ileon intestinum contineant; Graeci κένεωνες χολὰς λαγόνες vocant à laxitate, quod flaccidae sint; media totius nomen retinet &hypogastrium propriè dicitur; nam Hippocrati libello de humidorum vsu ὑπογάστριον totus est venter inferior. Rursum inferior hypogastrij pars, in dextram, sinistram, &mediam diuiditur. Dextera &sinistra βουβῶνες, inguina dicuntur; media vbi pilus fruticatur, ἐφήβαιον, ἢ βη, ἐπισειον, &interdum Hippocrati 1. περὶ γέναικ. ἐπικτένιον, Latinis pecten, pubes, quod ibi pubertatis signa luceant. Veteres nunc κῆ πον dixerunt, nunc πεδίον nunc λειμωνα, alij εὐδιαῖον, βρόκτον, χειμαγρ οὖν κλιτόριον.