Latin
272.1 to 272.4
André Du Laurens, Historia anatomica 272.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Curare cuticulam quid. eiusmodi sunt cuticula, cutis, adeps, panniculus carnosus dictus &musculorum omnium communis membrana; alię sunt propriae, quae hîc tantum reperiuntur; eiusmodi sunt abdominis musculi &peritonaeum. Partium verò contentarum, quaedam coctioni, nonnullae expurgationi, alię procreationi inseruiunt. De cuticula. CAP. III. MARTIVM ventris inferioris continentium prima omnium est curicula, ἐπιδερμίδα dicunt Graeci, quod supra cutem nascatur. Celsus cuticulam summam vertit. Hippocrates libello de natura pueri, cutim veram καταχρηστικῶς ἐπιδερμίδα vocat. Qua parte (inquit) ἐπιδερμὶς est ἀραιοτάτη, &quo loco posterius rarescit, illic enascuntur pili; Galenus cutis superficiem vocat; alij superiorem pelliculam. Est autem cuticula nihil aliud, quàm tenuissima cutis efflorescentia, ceparum pelliculis tenuioribus similis, insensilis &penè exanguis, è cutis excremento, non halituoso, non aqueo, sed crassiore pronata; propterea &citra dolorem à subiecta cute separatur, &si aliquando attritu, aut feruentis aquae affusione papulae instar abscedat, promptissimè renascitur. Hanc à vera cute separare non est facile; sed in ambustis ignium vi oborta pustula conspicuo cernitur diuelli. Eius generationem à frigido fieri voluit Hippocrates libro de carnibus, vt in pulte fit crustula, &in sanguine concreto membranula. τὸ ἔσχατον (ait) τοῦ σώματος πρὸς τοῦ ἡέρος ἀναγκαίως ἔχει δέρμα γενέσθαι ὑπὸ τοῦ ψυχροῦ, καὶ τῶν πνευμάτων προσβαλλοντων. id est, Extremum corporis aëri expositum necessariò pelliculam contrahit, occursu frigidi &ventorum. In foetu nondum perfecto cuticula hęc non apparet, sed tota cutis rubra venulisque obsita cernitur. Differt à vera cute; tum quia insensilis est, idque ad δυσπάθειαν; extrinsecus enim occursantibus obuia est; tum quia venis arteriisque non rigatur; tum denique quia densior est; vnde sit, vt qui ab internis ad superficiem corporis truduntur humores aquei, cutem faciliùs permeent &cuticulę densiori inhaereant, hinc papulae ecthimata phlyctides. Non est huius pelliculae consistentia vbique eadem; nam in pedibus crassior est, ne dum per aspera loca ambulamus, laedatur cutis; color verò vbique similis praeterquam in ano, &in omni loco in quo membrum ad aliud confricatur.