Latin
272.5 to 272.6
André Du Laurens, Historia anatomica 272.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt animalia quae singulis annis sponte eam deponunt; homini non ita licet nisi per morbum, aut arte, vt qui ornatui student. Cuticulae varij sunt vsus. Primarius, vt sit medium tactus; non enim fit sensio perfecta per immediatum contactum sensibilis &sensorij; eius ergo opera, exactè &cum iudicio qualitates, quae tactum feriunt, percipiuntur; ea ablata, sentit quidem subiecta cutis, sed deprauatè, cum dolore scilicet. Alter pelliculae vsus est, vt cutem veram, quę sensus est acerrimi, ἀπὸ τῶν ἔξωθεν, id est ab externis tueatur. Hoc in vlcere experimur quotidie: si enim sua superficie denudetur cutis, acerbissimi inde dolores &frigidum vlceribus magis mordax. Tertius, vt cutem tegat ne exudet continuò humor; vt apparet in intertrigine, in qua madet perpetuo cutis. Quartus, vt vasorum ad cutem pertingentium oscula occludat. Postremus, vt cutis alioquin asperae, inaequalis &crassiusculae ornamentum sit. Quid enim ea laeuius aut politum est magis: Hoc norunt mulierculae, &qui balneis, vnguentis, frictionibus, molliorem eam reddunt quae per morbos prius inaruerat; &hoc est apud antiquos curare cuticulam. Ergo in pelliculae huius generatione crassiore cutis excremento non abutitur; sed bene vtitur, sagax, licet à nemine docta, Natura.