Latin
278.1 to 278.3
André Du Laurens, Historia anatomica 278.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. II. De temperamento cutis. Ecutis temperamento, leuia quaedam hîc obseruantur, quae in rudiorum gratiam lubet explicare. Temperatissimam esse cutim scribit Galenus I. de temperamentis, quod inter sanguineum &exangue mediam obtineat naturam; vnde caro neruosa &neruus carnosus dicitur. Capite quinto libri tertij methodi, cutis quia carne tum siccior, tum densior est, si carnem astringas &sicces, cuti persimilem reddes. Hoc expressit etiam Hippocrates libro de humidorum vsu. Externa cutis, quae &sibi ipsi &nerueo sanguineo continua est, cùm extra familiarem calorem in externo frigore versetur, ab vtrisque saepe alteratur &vtrisque saepe indiget. Contrà, aequalem &temperatam non esse demonstrari potest Galeni &Auicennae authoritatibus; Commentario secundo prognosticon cutis sanguine alitur pituitoso; at iisdem nutrimur quibus constamus. Auicenna fen prima primi doctrina quinta cap. 4. carnem scribit ad aequalitatem magis quàm reliquas partes accedere; erit igitur caro, non cutis temperata. Accedit quod temperata dici non debet, quia est debilissima, recipit enim internarum partium superuacua, &emunctorium dicitur vniuersale. Sed facilis ad haec omnia &expedita responsio est; alitur pituitoso sanguine cutis, id est non planè excocto elaboratoque, quem calidum esse constat. Auicenna carnem non aequalem &temperatissimam affirmat, sed proximè ad aequalitatem accedere; qua ratione humanum corpus temperatum dicitur, licet calidum sit &humidum. Imbecillitas cutis non est à temperie; non enim per se &natura sua debilis est; sed ex euentu ratione situs &vasorum: maiora namque vasa in minima desinentia, quia propiùs absunt à fonte, sunt validiora; itaque internarum partium facultas expultrix cum sit potentior, facilè in externas superflua deponit, vt imbecillior sit cutis ratione expultricis facultatis. Caeterùm an ex cute totius temperiem coniicere possit Medicus, dubitari potest. Aristoteles ex organo tactus ingenij vires colligit, quia in puriore tactu sensus est defoecatior, &phantasmata subtiliora, vnde animae sublimior operatio. Galenus quaestionem soluit capite vltimo libri secundi de temperamentis.