Latin
278.4 to 278.6
André Du Laurens, Historia anatomica 278.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Errant (inquit) qui ex sola cute totius temperiem colligunt; neque enim si dura cutis est, necessariò siccum est animans, nec si mollis depilisve, humidum erit totum animal. Verùm si aequaliter temperatum sit totum corpus; aequum est, vt qualis sit cutis, talis &reliquarum partium vnaquaeque sin inaequaliter temperatum, non item, quippe ostrearum totum corpus humidissimum est, cutis vero siccissima. QVAEST. III. De ortu &generatione cutis. SEcutis generatione varij variè sentiunt. Putat vulgus eam nasci ex vejnarum, arteriarum &neruorum extremitatibus dilatatis, quia vbique sentit, alitur &viuit; at vita per arterias, nutritio per venas, sensus per Queruos communicatur. Ego ferri quidem ad cutem vasa quamplurima non inficior, nam &ab axillaribus, &à iugularibus, &à cruralibus venis infiniti ad cutem feruntur surculi; totidem etiam arteriae hos ramulos comitantur. Sparguntur etiam per eam nerui quamplures; sed ex eorum inexplicabili textura cutem generari non puto. Galenus libello de formatione foetus, cutem primam foetus partem esse vult; quod an verum sit suo loco agitabitur. Volunt quidam cutem fieri ex superficie carnis resiccata, quia in vulneribus caro siccata in cutis naturam degenerat; id Aristotelis &Galeni authoritate confirmari potest; ille secundo de generatione animalium, cutem vult fieri carne senescente; hic tertio methodi cutem ex subiecta carne produci scribit. Sed quia inter carnem &cutem interiecta sunt multa corpora, adeps scilicet &membrana illa carnosa dicta, quae verè neruosa est, si collum &faciem exceperis, non video quomodo ex carne cutis enasci queat. Quae vero in vulneribus densata &siccata medicamentis epuloticis carne, gignitur cutis, non vera est curis, sed illegitima, per medium non homogeneum, sed heterogeneum genita; nam &reliqua cute est durior, nec vnquam ob densitatem in homine capillatur.