Latin
QVAEST. II
André Du Laurens, Historia anatomica 279
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui ex carne &neruo simul mixtis eam fieri putent; quia apud Galenum multis in locis cutis definitur velut sanguine praeditus neruus. Sed falsum id esse, hoc vnum inter cae tera testatur, quòd vbi plures sunt nerui, ibi cutis durior non est; in manu enim interna, plures sunt nerui quàm in vertice, at durior est crassiorque verticis cutis. Nos simul cum ceteris partibus generari cutim existimamus, ex semine scilicet &sanguine simul mistis; ideoque neruum carnosum, aut carnem neruosam posse dici, quod mediam inter carnem neruumque naturam sit adepta; non enim planè exanguis est vt neruus, nec omnino sanguine abundans vt caro, sed veluti sanguine praeditus neruus. QVAEST. IIII. An cutis actionem edat officialem. MEDICI ferè omnes de vsu &actione cutis idem sentiunt quod de vsu &actione ossium. Ossa communem quidem habent vsum; nam HipSpocrati, libro de ossium natura, τὸ σώματι στασιν καὶ ὀρθότητα, θα καὶ εἶδος παρέχονται, id est, corpori stabilitatem, rectitudinem &figuram exhibent. Sed actionem communem &officialem nullam edunt. Communem intelligo, pluribus partibus aut toti animali inseruientem. Eadem ratione cutis vsum quidem habet communem, quia vniuersum corpus te git, fouet, colligat: sed actionem nullam edere creditur officialem. Id apertissimis verbis expressit Galenus libro de morborum causis. Cutis (ait) coctionem non edit, vt ventriculus; non alimenti distributionem, vt intestina &venae; non sanguinis generationem, vt hepar; non pulsum, vt cor &arteriae; non respirationem, vt pulmo &thorax; non voluntarium motum, vt musculi; ego tamen communem actionem, animalem scilicet ei tribuo. Licet enim sensio omnis passio sit, quia sentire est pati: nulla tamen sensio sine actione perficitur. Politiores Philosophi, in omni sensione duos motus agnoscunt, materialem &formalem; ille receptione sit speciei; hic actione; prior inest organo ratione materiae, posterior ratione potentiae &animae; ille non est causa effectiua sensationis, sed dispositio; hic eßentialiter est sensatio. Liceat verbis vti scholasticis. Dum ergo cutis qualitates quae tactum feriunt, percipit, &externi tactus aestimatrix ac iudex censetur, communem toti animali non vsum modò, sed etiam actionem praestat. Priuata porrò cutis actio, est nutritio, cui attractrix, retentrix, coctrix &expultrix famulantur.