Latin
290.5 to 290.6
André Du Laurens, Historia anatomica 290.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad horum villorum tutelam fibrae quaedam rectae appositae sunt, tenuibus intestinis pauciores, crassis plures, maximeque recto, quòd sicciora &duriora excrementa contineant: periculum enim erat ne orbiculares fibrae secederent, nisi extrinsecus à rectis, tanquam vinculo quodam arctarentur: sic complectendis retinendisque circularibus fasciis vincula recta obtendere solemus. Quae proprias has tunicas extrinsecus obducit, non propriae intestinorum substantiae, sed peritonaeo accepta referri debet. Venae intestinorum à portae trunco &ramo mesenterico omnes defluunt, ita autem diuaricantur, vt recta non hient earum oscula ad cauitates intestinorum, sed obliquo ductu inter duas tunicas ferantur, vnde fit vt non rubeat permistione sanguinis chylus in intestinis. Infinitus porrò earum est numerus, ne in tam longo &flexuoso intestinorum tractu vlla cremoris portio praeterfluat, quae si primum fortè ambitum praeterlapsa erit, secundo vel tertio, vel alio deinceps consequente non arripiatur. Arteriae verò à ramo coeliaco &mesenterico efferuntur: sparguntur illuc quoque multi neruorum quasi surculi, quos sexta cerebri coniugatio suppeditat. Longitudo intestinorum Hippocrati libello De hominis structura, cubitorum est tredecim. Ego resiccata &flatu distenta intestina septies corporis longitudinem aequare obseruaui.