Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 291
Unproofread scanNot analysed yet
Occupant totam ferè vmbilicalem &hypogastricam regionem: suntque mira Naturę prouidentia eo situ &ordine disposita, vt tenuia nobiliora, chylo coquendo &distribuendo dicata, digniorem sedem, mediam quippe, obtineant: crassa verò vndiquaque illa sepimenti instar obuallent; debuerat enim grandior venae portę ramus, mesentericus dictus, breuissimo tractu ad tenuia intestina ferri, vt cremorem ad iecur citò transferret; ideò tenuia in medio; crassa autem fecibus continendis dicata, ne comprimerentur in ambitu, locata fuêre. Alligantur intestina dorso, interiectu mesenterij. Sed peculiarem eorum situm, structuram, officium iam describere aggredior. CAP. XIII. Peculiaris intestinorum διαγραφὴ seu delineatio. NTESTINORVM corpus licet vnum sit, &continuum ab imo ventriculo ad anum vsque protensum, tamen pro varietate substantiae, officij, figurę ac situs varia sortitur nomina. Ratione substantiae, intestinorum alia dicuntur ἀραια, λεπτὰ, στενὰ, id est, tenuia graciliave; Plautus lactes vocat; aut ob mollitiem candorem que pinguedinis, aut ab antiquo vocabulo lacio, quòd chylum alliciant prolectentque: pantices etiam prisco vocabulo appellat. Alia sunt crassa, quae Aristoteles pinguia appellauit. Illa terno numero comprehenduntur, his nominibus insignita, δωδεκαδεκτυλον, νῆστις &εἰλεὸς, duodenum, ieiunum, ileon: hęc totidem iunt caecum, colon &rectum. Ratione officij, intestinorum quaedam perficiendo distribuendoque chylo dicata sunt; quaedam stercori &faecibus colligendis destinata. Quod si figuram spectes; alia dicentur recta, id est, nullis anfractibus inuoluta, vt duodenum &rectum; alia plurimis orbibus &gyris implicita, vt ieiunum, ileon, colon. Veteres situm spectantes; superiora &inferiora intestina statuerunt. Erant autem illis superiora tenuia: inferiora crassa, quae in canibus &plerisque quadrupedibus vera semper obseruaui: sed in humanis corporibus non ita se habere haec docent, quòd colon crassissimum, eminentiorem omnium sedem occupet, iecoris cauo &ventriculi fundo annexum: ileon verò suis circumuolutionibus ad ilia vsque sese extendat. Hîc tenuia primum, mox crassa describere consilium est. Primum ex gracilibus duodenum est, Gręci δωδεκαδάκτυλον ἔκφυσιν, &interdum πυλωρον vocant, Latini duodenum dicunt, quasi duodecim digitos longum, exortum &processum, quòd inibi incipiant intestina, tandemque ostiarium, licet quidem nomina haec ad ventriculi orificium inferius transferant. Enascitur hoc intestinum ab ima ventriculi parte, &spinam versus vinculis membraneis alligatum descendit, nullis intortum anfractibus; tum vt venę portae à iecoris cauo prodeunti cedat, tum ne refluat in ventriculum chylus; tum quia vacuam ea parte sedem nullam obtinuit, qua flecti in gyros posset: arctissimum est omnium, ne tam citò pręterlaberetur chylus. Quatuor habet duodenum sibi peculiaria. Primum, venam à portę trunco non transuersim, nec obliquè, sed secundum longi tudinem rectà deorsum protensam, quam ob id intestinam dicunt. Deinde nullis Longitudo intestinorum. Situs. Connextis. Prima intestinorum diuisio. Secunda ab officio. Tertia à figura. Quarta à situ. Error veterum, Tenuiorum descriptio. Duodenum. Quatuor duodeno peculias ria, Leiuni descri PII. Cur ieiunum. Ortus. Situs. Ileon. Situs. Crassa intesti Td. Caecium. Vsus. Appendix