Latin
QVAEST. XV
André Du Laurens, Historia anatomica 300-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XV. TIRATVR vulgus, cur in sanis corporibus, &temperatissimo homine excrementa aluina foeteant, cùm foetor omnis putredinis sit soboSoles, &putredo efficientem caussam agnoscat ascititium extraneumque calorem. Medici foetoris huius duplicem caussam agnoscunt, efficientem quippe &materialem. De efficiente ita philosophantur; calorem nostrum subiecto licèt vnum, ratione tamen varium, duobus modis considerari, aut quatenus calor est simpliciter, aut quatenus natiuus, &functionum omnium animae instrumentum: quatenus calor est, humidum continuò exhaurit, &depopulatur: quatenus natiuus, coquit, assimilat, procreat: ita ab eodem calore diuersi &penè contrarij effectus manant. Dum fit in ventriculo chylosis, natiuus calor sese in omnes materiae partes aequaliter pariterque insinuat, &quae similia sunt, cogit; quae dissimilia, separat. Quae similia sunt tanquam vtilia, à venis mesenterij trahuntur, &ad hepar transportantur: quae verò assimilari nequeunt, extruduntur in crassiora intestina, ibi tanquam inutilia à natiuo deseruntur calore: itaque in ea non amplius agit calor tanquam natiuus &directus ab anima, sed tanquam calor, extranei naturam induens, hinc foetor. Accedit materiae aptitudo. Cruda enim sunt, &humido multo scatent superflua haec, hinc putredo: quod si exhauriatur humidum, minor est putredo, leuior foetor. Atque haec vnica ratio est, cur hominis etiam temperatissimi stercora magis foeteant, quàm reliquorum animalium, quia humidissimo alimento &vario vtitur homo, vitamque magis desidem &inertem degit: reliqua animalia siccioribus vtuntur cibis, &sicciora sunt eorum excrementa. hanc etiam assignauit Aristotel. causam sectione 13. Problematum. Cur alui deiectiones diutius retente minus foetent, vrina contrà diutius retenta magis foetet? Quia, inquit, diutina mora resiccantur faeces, ita putredini subtrahitur fomentum. Caeterum figurantur faeces in colo intestino, quod concamerata habet inuolucra, &plurimis quasi cellulis discretum extumescit.