Latin
QVAEST. XVI
André Du Laurens, Historia anatomica 301
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XVI. De intestinorum substantia &situ. RE intestinorum substantia, dissentientes quidem loci conciliandi sunt. Liibris Methodi intestina difficilè coalescere vult, praesertim tenuia; quia orum substantia neruea est, &membranosa: at 14. De vsu partium, inestina &ventriculum, quia coctionis erant organa carnosa, constructa isse scribit. Hoc voluisse videtur Hippocr. Aphor. 26. sect. 4. A difficultate intestinorum habito, si velut carunculae exeant, lethale. Sanè neruosa est intestinorum substantia, sed tota fibris etiam carnosis intersita: ita &membranea &carnosa dici potest. Sic vterum nunc membraneum, nunc carnosum vocat Galenus. De situ intestinorum leuia quaedam obuersantur. Errarunt veteres, dum crassiora intestina inferiorem locum, tenuiora verò superiorem occupare existimarunt. Nam colon omnium crassissimum ad iecoris cauum, &ventriculi fundum excurrit: ileum verò ad ossa pubis vsque extenditur. Decepit eos, vt opinor, canum &quadrupedum sectio. Galenus aliquando, ex vulgi opinione, crassa appellat inferiora, &tenuia superiora, vt commentario in tertium Epidem. Falluntur etiam nunc Medici penè omnes, qui dysenteriam tenuium &crassorum intestinorum ita distinguunt, vt si dolor superiores partes occupet, gracilium sit; si inferiores, crassorum. De situ coli varij variè sentiunt. Quidam ad ventriculi fundum ideò ferri volunt, vt illius vicinarumque partium contactu, iuuetur ventriculi coctio. Alij ad iecoris ca uum, qua parte adest vesicula, ferri existimarunt, vt sopita coli expultrix facultas, à bile exudante magis proritetur. Alij putant colon intestinum tenuibus cedere, ea sepimenti instar obuallare, &mesenterij centro non admodum esse vicinum, proptereaque sinistram corporis sedem occupare, vt grandior dexterve venae portae ramus, mesentericus dictus, breuiore ductu tenuibus intestinis insereretur, ac breuiore via cibum ad iecur transferret. Sunt qui colon fundo ventriculi &iecoris cauo adhaerere putant, vt earum partium conta ctu, reliquiae alimenti, quae in coli cellulis morantur, perfectiùs coquantur. Quinetiam editissimi situs rationem assignant, ne tam citò effluerent quae in eo continentur, atque ita perfecta fieret cremoris exsuccatio, in quem vsum etiam cellulae, &concamerata illa inuolucra, nec non monoculum intestinum constructa sunt. Est hoc quidem omnium amplissimum: sed dum renes &lienem attingit, angustius redditur, ne lienis corpus comprimat; vnde sit vt quibus lien tumet, status per anum vix possit erumpere, nisi prematur lien. Portae namina. Varia τῆς καιλίης apiia Hippocratem acceptio. Quid propriè XCλίη. Dignitas ventriculi. interpretatio loci pulcherriii.