Latin
QVAEST. XVI
André Du Laurens, Historia anatomica 303
Unproofread scanNot analysed yet
triculus organum est cauum, rotundum &oblongum, membranosum, omni villorum genere intertextum, cibis excipiendis &chylosi conficiendę dicatum. Figuram habet rotundam, sed oblongam, instar cucurbitae aut barbyli pastoritij, vel lyripippij: rotundam quidem, quia figurarum omnium aequalem habentium περίμετρον, planarum quidem, circulus, solidarum autem sphaera sunt capacissimę; at ventriculus debuit esse amplissimus, quia ciborum omnium commune erat conceptaculum; oblonga vero ratione bini orificij, quorum altero cibos admittit, altero confectos protrudit in intestina. In quadrupedibus figura haec magis est sphaerica, in homine oblongior, quia solus homo dorsum habet latum, caetera animalia acuminatum, quae forma cauitatem amplam in medio constituit. Positus est sub diaphragmate, inter iecur &lienem medius, maior tamen eius pars sinistrum occupat hypochondrium, vt sinistrum latus dextro foret omnino ęquabile, &hepatis pondus ad lienem compensaretur. Caeterùm non statim post os situm obtinuit: tum, quia respirationis organa elatiùs collocari oportuerat: tum, quia in locum imum releganda erat culina, ne tetris nidoribus cor &cerebrum principum facultatum sedes, atque sensus ipsos contaminaret conturbarentque. Cęterum ne dum multis oppletur cibis, pondere suo decumberet aut diuelleretur, eum vicinis partibus firmiter alligauit Natura; superiore quidem parte, diaphragmati; inferiore, omento; posteriore, dorso; dextra, duodeno; sinistra, lieni. Vnicus est in homine, sed capacissimus; &Hippocrati, quinque palmorum amplitudinem habet. Quibusdam animalibus multiplex est; pennatis quidem triplex; ruminantibus, quorum alimentum siccum est &spinosum, quadruplex. Ventriculi substantia membranea est, duabus propriis tunicis &tertia communi, venarum &arteriarum surculis penè innumeris, necnon amplissimis neruis contexta. Tunicarum propriarum interior, neruosa est, oesophago, linguę, palato &ori communis, cuius continuitatis euidens signum est oris amaror, quando nimia humo ris biliosi abundantia natat aluus. Et Hippocrati in prognostico, iamiam vomituris labrum inferius palpitat. Debuit autem ori continua esse, vt nihil reciperet os quod ventriculo foret ingratum; adde quod primę coctionis praeparatio fit in ore. Triplici hęc villorum genere intertexta est; tum vt extendi ad omnes positiones queat ventriculus, tum vt earum ministerio alimentum trahat, retineat, expellat. Interior tunicae huius superficies crusta quadam obducitur, ab excrementis tertiae coctionis pronata; cuius hunc vsum agnoscimus, ne callosior euaderet interior tunica, ne venarum oscula occaecarentur, &vt ad moderatam cibi retentionem aliquid conferret: lubrica enim &ęqualis superficies cibos praeterlabi sinit. Exterior tunica carnosior est, fibras habet transuersas quamplurimas obliquas paucas admodùm. Quae proprias has tunicas extrinsecus obducit, communis est, à peritonaeo exorta, omnium crassissima, epiploi antici procreatrix. Haeret autem ventriculo ita validè, vt diuelli vix possit; tum vt firmiores reddantur tunicae propriae, ne alimentorum pondere diuulsae violentur; tum ad vasorum robur, quae fortasse dum turget ventriculus disrumpi potuissent. Venas habet ventriculus à porta multiplices, à trunco quidem gastricam maiorem, &gastrepiploim; à ramo autem splenico minorem gastricam, coronariam, epiploim posticam, &à summo prope lienem ramo vas venosum: hae omnes &sanguinem ad ventriculi nutritionem deferunt, &tenuiorem cremoris portionem ad iecoris