Latin
QVAEST. XVI
André Du Laurens, Historia anatomica 302
Unproofread scanNot analysed yet
Neceßitas ventriculi. CAP. XVI. Venae portae diuaricatio. VONIAM per intestina &mesenterium venae portae pro pagines disseminantur, postulat sectionis ordo, vt venae huius distributionem hîc subtexamus. Sed quoniam libro quarto eius historiam &quae in ea occurrunt controuersa accuratè descripsimus, singula hîc transcribere, hominis esset otio abutentis: consulat ergo studiosus lector caput quartum &quaestionem quintam libri quarti. Hîc sufficiat annotare, exquisitam venae huius &ramorum omnium sectionem periti artificis manum postulare. De ventriculo. CAP. XVII. ENTRICVLVM cibi potionisque commune receptaculum, &primę coctionis officinam, veteres Graeci, κοιλίαν καὶ γασέ& antonomasticos appellarunt. Est enim τῆς κοιλίης apud Hippocratem acceptio multiplex. Saepe τῆς κοιλίης &γαστέρος nomine, tota illa ventris capacitas, &litudo designatur, quae definitur à sterno ad pubem: sic κοιλίη ὑγρὴ, στερεὴ, ταραχώδης, ἐκφυση μένη, ἀπειλημμένη, δυσώδης: id est, aluus liquida, astricta, perturbata, flatibus distenta, suppressa, foetida, in prognostico, Aphorismis &Coacis dicitur. Interdum κοιλίη conspicuam omnem, eamque internam cauitatem denotat, vt cerebri, cordis, thoracis: sic vterum κοιλίὴν νευρώδη appellat 2. De morbis mulierum. Aliquando cauitatem omnem etiam vix sensilem designat; sic musculorum interstitia &spatia eorundem vacua κοιλίαι dicuntur, Aphoris. 20. sectionis 6. &libello περὶ τεχνῆς. Sed propriè &κατ᾽ ἐξοχὴν, τῆς κοιλίης &γασέρος nomine ventriculum intelligimus, cibi ac potus receptaculum, &velut promptuarium quoddam, cuius in oeconomia naturali maxima est dignitas, sed necessitas multò maior. Dignitatem haec inter cętera luculenter testantur, quòd maxima sit illius in totius corporis alteratione &immutatione facultas: propterea Quintus Serenus regem appellauit. Videte aureolam hac de re &obscurissimam summi Hippocratis sectione 4. lib. 6. Epidemion sententiam: Ο θερμοκοίλιοι, ψυχρόσάρκοι καὶ λεπτοὶ, οὗτοι ἐπιφλεβοὶ καὶ ὀρυθυμότεροι. Qui ventriculo sunt calido, carnes habent frigidas, sunt venosi &iracundi: ventriculus enim exaestuans chylum gignit nidorulentum &semiputrem; ex praua chylosi non fit laudabilis haematosis; impurum sanguinem carnes non trahunt, ita suo genio &viuifico nectare defraudatae, refrigerantur; quia tantum habemus caloris, quantum sanguinis; venae autem impuro hoc sanguine opplete turgent; hinc iracundia, accensis &putrescentibus succis prohibita transpiratione: haec ventriculi est dignitas. Necessitatem verò libello περὶ χυμῶν his verbis diuinus expressit Hippocrates: ὥσπερ τοῖσι δένδροισιν ἡ γῆ, οὕτωτοῖσι σώοισιν ἡ γαστὴρ, id est, qualis terra arboribus, talis venter animalibus: vnde si vel minimum afficiatur, aut diuturna officij vacuitate reddatur ignauior, tota corruit statim atque labascit naturalis oeconomia. Sectione tertia lib. sexti Epidem. ἡ κοιλίης νάρκωσις ἡ τῶν ἄλλων ξύγχυσις, ἡ τῶν ἀγγεῖων ἀκαθαροιη: id est, ventris segnities omnium confusio, vasorumque impuritas: huius Venpraestantissimi &tam necessarij coqui historiam describere iam aggredior.