Latin
QVAEST. XVIII
André Du Laurens, Historia anatomica 307
Unproofread scanNot analysed yet
Alligatur diaphragma sterno, os autem ventriculi septo adhaeret amplo foramine, itaque per continuitatem dolet mucronata cartilago, quia in extremitatibus magis sentiuntur dolores quàm in mediis, vt in membranis tensis videre est. De orificij huius cum corde &membranis cerebri sympathia, multa extant apud Hippocratem &Galenum. Stomacho enim affecto, syncope, cardiaca, virium omnium exolutio eademque symptomata excitantur, quae corde affecto, vnde nomen τῆς καρδίας ei olim impositum. Sauciato capite, colliso, effracto si exponatur aëri dura meninx, cuius appulsum nunquam experta est, statim flaua &aeruginosa vomunt aegri; quia ventriculus iure societatis in συμπάθειαν durae meningis trahitur, per generis similitudinem &vasorum communionem, quae praecipuae caussae sunt sympathiae, vt annotauit Galenus comment. ad sect. 1. lib. 3. Epidemion. An Chylosis à calore potius quàm à forma ventriculi fiat. Et, cur ventriculus quatuor substantias non gignat, vt hepar.