Latin
QVAESTIO XIX
André Du Laurens, Historia anatomica 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XIX. IC duo obices amoliendi sunt. An calori potius quàm formae specificae tribuenda sit chylosis; &,cur ventriculus quatuor substantias non gignat, vt hepar, nec eadem numero excrementa. Vtriusque quaestionis dissolutio difficiles explicatus non habet; ac prior quidem ita definienda. Chylosin non tam caloris vi, quàm insita ventriculi proprietate fieri; certum quidem est coctionem omnem caloris opera &ministerio perfici, propterea ventriculum omni ex parte, &superiore, &inferiore, &dextra &sinistra, &anteriore &posteriore Natura fouit; sed talis coctio calori non debetur, vt calor est (ita enim igneus &febrilis coqueret, qui omnia corrumpit) sed vt est animae instrumentum, chylificatio verò à sola ventriculi forma &proprietate perficitur: neque enim alibi vspiam, quàm in ventriculo chylificat calor, quantumuis validus. Cur autem quatuor substantias non gignat ventriculus vt hepar, ratio duplex assignari potest; quarum vna est ex parte materiae, altera ex parte efficientis. Agens calidum est natiuum, quod si sit validissimum, heterogenea potentissimè separat: at constat inter omnes, hepar tantò esse ventriculo calidius, quanto sanguinea ex sanguibus sunt calidiora; hepar quippe viscus est carnosum, ventriculus membranosus: Quare hogatis calor in plures particulas alimentum partitur, quod debilior ventriculi calor non potest. Accedit ad vim agentis materiae dispositio: liquida enim faciliùs alterantur quàm solida: at solida exciperit alimenta ventriculus, quae magno labore atterit, comminuit, immutat; hepar verò iam tenuatum laeuigatumque succum excipit, cuius dissimilares particulas nullo ferè negotio secernit, excernitque. De ventriculi nutritione, an chylo alatur, vel sanguine. QVAESTIO XX. Eventriculi nutritione dissentientes audio Medicos. Sunt qui existiment &ventriculum &intestina chylo ali; alij sanguine crudo, nondum in hepatis parenchymate elaborato, sed in ramis portae inchoato. Auicenna exteriorem tunicam sanguine, interiorem chylo nutriri putat. Zoar, superiorem partem neruosiorem chylo, inferiorem carnosiorem sanguine ali scribit. Nos totum ventriculum, sanguine puro in hepate elaborato, vt reliquas omnes nostri corporis membranas ali cum Galeno existimamus. Proferam pręter vulgares &tritas Medicorum Improbatur Valesij respongrom. Quarta. Quinta. Rationes eorum ctii ventriculum chylo ali contendunt. Ratio I. Responsio. Secunda. Refutatio. Tertia. Conuellitur.