Latin
308.1 to 308.3
André Du Laurens, Historia anatomica 308.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
rationes, non leuia argumenta. Primum ex dissectione petatur. Venae apparent insignes, &copiosissimae per omnes ventriculi tunicas &orificia duo numerosa ramorum serie sparsae; hae non frustra à Natura sunt conditae, non vt chylum ad hepatis caua transportent (nisi fortassis vrgente hepatis fame) ita enim crudum veherent chylum, nondum in intestinis perfectum: sed &cùm chylosis in fundo ventriculi perficiatur, non in stomacho, numerosiores essent in fundo venarum riuuli, si soli chylo vehendo essent dicatae venae: at ampliores circa os apparent: cingit enim totam orificij superioris basim coronaria, stomachica dicta, quia crassiores sunt oris quàm fundi tunicae, &copiosiori indigent alimento: sunt itaque ad ventriculi nutritionem comparatae hę venae. Rationem hanc validiore alia fulciamus. In chylo, quantumuis laudabili, remanent adhuc inutiles &excrementitiae portiones, bilis, melancholicus succus, serum, quae non nisi ab hepatis calore secerni &expurgari possunt: at nihil perfectè alere potest nisi recrementis illis fuerit expurgatum. Quomodo igitur chylus conueniens ventriculi alimentum dici poterit? Hoc innuisse videtur Galenus, dum nihil perfectè alere posse pronunciat, quod coctiones omnes non pertransierit. Quinetiam ali ventriculum sanguine, haec luculenter demonstrant, quòd quae per hyemem in latibulis degunt animalia sanguine nutriuntur, non chylo, quia per os cibum non assumunt: &quandiu in vtero continetur foetus, ventriculus puro sanguine per vmbilicalem venam delato, alitur. Respondet Valesius, ali ventriculum crudiore sanguinis materni portione, quae chylo quodammodo similis est: sed indigna tanto viro responsio. Ita enim dicendum esset, cerebrum, ossa, membranas omnes chylo refici, quia pituitoso &crudo aluntur sanguine. Praeterea, in summa ventriculi imbecillitate &cibi fastidio, ne contabescat aeger, clysteres praescribimus nutrientes ex decocto capi, perdicum, &c. liquor hic ad ventriculum vsque non fertur, sed à venis intestinorum sugitur, &ad hepar transportatur, vbi sanguinis formam consequitur: sanguis hic per venas, tanquam tubos singulas partes irrigat.