Latin
310.5 to 310.6
André Du Laurens, Historia anatomica 310.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Magnitudo hepatis non eadem omnibus animalibus, sed homini quam caeteris eius moles amplior, tum quia rariorem &tenuiorem habet cutim, vnde majus effluuium; tum quia plures edit functiones, quae nonnisi à spiritibus, spirituum autem materia sanguis est. Timidis, heluonibus &abdomini natis majus esse creditur. Hepar organum est nobilissimum, pluribus coagmentatum particulis; carne constat sibi propria, tum venarum cauae, &portae radicibus, tertio arteriolis, quarto surculis arteriarum, modò cauis bilem in vesiculam deferentibus, demum neruulis, postremò tunicula praetenui totum corpus inuestiente. Caro propriam visceris substantiam compiet, &ea ratione carnosum viscus dicitur Hippocrati. Gerit autem caro hęc similitudinem sanguinis concreti, &velut ardore tosti: primus Erasistratus παρέγχυμα appellauit, vulgus affusionem. Eius vsum hunc agnouerunt veteres, vt vasis affunderetur ne cohaererent: tum vt puluinaris instar &mollioris substerniculi vasa fulciret, stabilirentque. Postremò, vt calore suo venarum hęmatosin promoueret, non secus ac epiploon, lien &circumiectę partes ventriculi coctionem iuuant. Nos diuiniorem carnis agnoscimus vsum; vt scilicet propria &insita vi sanguinem vera &expressa specie, temperie, rubore ornet ac perficiat.